Jump to content

Candaules

E Vicipaedia
Regi Candauli oboediens Gyges eius uxorem nudam in cubiculo matrimoniali spectat. Pinxit William Etty secundum Herodotum.

Candaules[1] alias Myrsilus (floruit circa 700 a.C.n.) Myrso patri successit et fuit novissimus rex Lydiae e stirpe Heraclidum (ut Graeci eos appellabant[2]). A Gyge interfectus est qui primus rex e stirpe Mermnadum fuit.

Quid de Candaule narraverit Herodotus

[recensere | fontem recensere]

Libro primo Historiarum Herodotus fabulam narrat quomodo Candaules Lydiorum thronum una cum vita amiserit. Custos familiaris ei erat, Gyges nomine, cuius consiliis amicitiaque confidebat. Cui Candaules formositate uxoris ultra modum inflatus nudam eam ostendere utcumque voluit. Itaque pone ianuam cubiculi eum occultavit unde feminam vestes deponentem commode videret. Cum vero visis quae videnda ei erant ex cubiculo sese clam reciperet uxor Candaulis Gygen adspexit nec tamen exclamavit aut alio modo consciam esse facti patefecit. At mane fidelibus satellitibus stipata Gygen convocavit atque ad hoc discrimen deduxit ː aut moriendum ei statim erat aut dominum interficeret atque se uxorem duceret. Gyges obstupefactus in fine se superstitem maluit. Ita insidiis uxoris oppressus Candaules nocte proxima periit et Gyges regnum occupavit. Dissensio tamen de ea re inter Lydios fuit quia Gyges e stirpe regia Heraclidum non erat. Itaque legatos ad Pythiam Delphos miserunt rogatum rectene et ex deorum voluntate regnaturus esset Gyges. Pythia respondit secundum Gygem ; addidit tamen ultionem Heraclidum post quinque hominum saecula fore, ita regem Croesum designans. Paene eadem iam canebat poeta Samius Archilochus. Revera tamen etiamsi Gyges moechus reginae esse potuit ex seditione interemptum Candaulem probabilius modernis historicis videtur eo magis quod ipse Herodotus fautores quosdam Gygis Herclidum partibus opponebat. Ita gens Mermnadum regno Lydiae Heraclidas spoliasse dicitur. Quinque Mermnadae regnaverunt quorum ultimus fuit Croesus. Ipse Gyges postquam dona sumptuosa ex auro et argento Delphis consecravit per triginta et octo annos regnum obtinuit nec quicquam effecit quod quidem Herodoto memoria dignum videretur.

  1. Nomen Latinum apud Plinium Maiorem XXXV.55.
  2. Revera a deo indigena Sandone ortos esse sese iactabant quem Graeci Herculi adsimularunt, Alcaeum filium Herculis et Omphalae dicentes.