Nkosazana Dlamini-Zuma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nkosazana Dlamini-Zuma
Res apud Vicidata repertae:
Nkosazana Dlamini-Zuma: imago
Nativitas: 27 Ianuarii 1949; Natalia
Patria: Africa Australis

Officium

Officium: Chairperson of the African Union Commission, Minister of International Relations and Cooperation, member of the National Assembly of South Africa, Minister of Health, member of the National Assembly of South Africa
Munus: politicus, Medicus

Consociatio

Familia

Coniunx: Iacobus Zuma
Proles: Thuthukile Zuma

Memoria

Laurae: 100 Women

Nkosazana Clarice Dlamini-Zuma (nata die 27 Ianuarii 1949), e regione Natalia populoque Zulu orta, est politica Africae Australis et internationalis.

Alumna est universitatum Zululandensis et Nataliensis regionis nativae suae. Anno 1976 praeses vicaria ordinis studentium Africanorum electa est atwu proper hoc in exsilium mox fugere coacta est. Studia medica igitur apud universitatem Bristoliensem in Anglia anno 1978 absolvit. In Swazia operam dedit apud Nosocomium civicum Mbabane ibique Iacobum Zuma cognovit, cui uxor fuerit ab anno 1982 usque in 1998 liberosque quattuor peperit.

Iuxta scholam medicinae tropicalis universitatis Liverpoliensis studia valetudinis paediatricae anno 1985 persecuta est.

Novis rebus interdum in Africa Australi suasis, ministra valetudinis a die 10 Maii 1994, praeside Nelson Mandela, deinde a 14 Iunii 1999 ministra a rebus externis, praesidibus Thabo Mbeki et Kgalema Motlanthe, denuo ministra a rebus internis a die 10 Maii 2009 usque ad 3 Octobris 2012 meruit, praeside Iacobo Zuma. Die 15 Octobris eiusdem anni praeses facta est commissionis regentis unionis Africanae, successor Ioanni Ping Gabonensi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nkosazana Dlamini-Zuma et Ioannes Kerry anno 2015 colloquentes

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nkosazana Dlamini-Zuma spectant.
Secretarii generales Ordinis unitatis Africanae, praesides commissionis iuxta Unionem Africanam
AU emblem.png
Secretarii generales Ordinis unitatis Africanae (1963–2002)Kifle Wodajo 1963 • Diallo Telli 1964 • Nzo Ekangaki 1972 • Gulielmus Eteki Mboumoua 1974 • Edem Kodjo 1973 • Petrus Onu 1978 • Ide Oumarou 1985 • Salim Ahmed Salim 1989 • Amara Essy 2001
Praesides commissionis iuxta Unionem Africanam (2002–)Amara Essy 2002 • Alpha Oumar Konaré 2003 • Ioannes Ping 2008 • Nkosazana Dlamini-Zuma 2012 • Moussa Faki 2017
Ministri rerum coniunctionumque externarum Africae Australis