Gulielmus Eduardus Weber

E Vicipaedia
Gulielmus Eduardus Weber anno 1856

Gulielmus Eduardus Weber (quod Weber Latine Textor significat; natus Wittenbergae die 24 Octobris 1804; mortuus est Gottingae die 23 Iunii 1891) theologi Michaelis Weber filius et frater medicorum Ernesti Henrici Weber (1795–1878) et Eduardi Friderici Weber (1806–1871), fuit physicus Germanus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1831 Weber professor Universitatis Goettingensis erat. Die 12 Decembris 1837 Weber et sex alii professores Universitatis Goettingensis (erant Gulielmus Eduardus Albrecht, Fridericus Christopherus Dahlmann, Henricus Ewald, Georgius Gottfriedus Gervinus, Iacobus Grimm atque Gulielmus Grimm) a rege novo Ernesto Augusto magistratu dimissi sunt, quod constitutionem Regni Hannoverani contra regem defenderant. Dahlmann, Iacobus Grimm atque Gervinus etiam e patria expulsi sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Eduardum Weber spectant.
Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!