Jump to content

Guilielmus Du-Gard

E Vicipaedia
Wikidata Guilielmus Du-Gard
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Ianuarii 1605; Bremesgrave
Obitus: 3 Decembris 1662; Londinium
Patria: Anglia

Guilielmus Du-Gard (vulgo William Du Gard seu Dugard; natus in parochia Bremesgravae in Vigorniensi comitatu die 9 Ianuarii 1606; mortuus Londinii die 3 Decembris 1662) fuit magister et typographus Anglicus. Tempore Interregni Anglici, documenta maximi momenti et opera ad res publicas spectantia imprimuit, primum pro Carolo I et postea pro Oliverio Cromwell.[1] Rostenberg eum descripsit ut "transfugam" propter subitam mutationem fidelitatis politicae, sed peritiam eius tamquam magistri et typographi ab ambabus factionibus valde aestimatam esse notavit.[2] Etiam in pluribus scholis, sicut Schola Mercatorum Scissorum, Schola Regia Camuloduni et Schola Stamfordiae, feliciter sed cum controversiis docuit.[3]

Iuventus et educatio

[recensere | fontem recensere]

Filius fuit Henrici Du-Gard, clerici Anglicani qui ex familia Francogallica ex insula Caesarea oriundus erat, et Elizabethae Kimberley.[4] Usque ad annum aetatis decimum septimum, didicit humanitates sub Henrico Bright, Magistro Ludi Regii Vigorniensis, ubi ut King's Scholar studuit.[5] Die 13 Septembris 1622 coepit in Collegio Sydneia Cantabrigiae studere sub avunculo suo Ricardo Dugard.[6] Anno 1626 acquisivit Gradum BA, et Gradum MA anno 1630. Interea, ab anno 1626 praeceptor fuit in Schola Oundle in Northamptoniensi comitatu.[7]

Cursus docendi

[recensere | fontem recensere]

Anno 1630, factus est Magister Ludi Stamfordiae, Lincolniensis comitatus. Cum magna alacritate officium suscepit et schola sub eius cura florere coepit. Anno autem 1635, dum rebus scholasticis diligenter incumberet, animadvertit praefectos oppidi terras et redditus ad scholam pertinentes in usus proprios convertisse. Hos igitur iudicio persecutus est, eos de abusu terrarum scholae et aliis iniuriis accusans. Haec altercatio tamen in ipsius Du-Gard damnum cessit: qui magistratus oppidi offenderat, eis amplius gratus esse non poterat, et ita ad discessum coactus est.[8]

Die 27 Iulii 1637, suffragante Ioanne Knowles, divino nonconformista Camuloduni, et repulso candidato factionis archiepiscopi Laud, electus est Magister in Ludo Libero Camuloduni (nunc Schola Regia Grammatica Camulodunensis). Hic quoque cum eadem alacritate operi se dedit: numerum discipulorum a novem ad sexaginta novem auxit et, stipendio annuo sedecim librarum contentus, suis impensis hypocaustum et museum aedificavit, sumptibus septuaginta unius librarum.[9] Mense Ianuario anni 1642/43, iterum oppositioni municipali obnoxius, officium relinquere coactus est, indemnitatem centum librarum pro impensis suis in scholam factis postulans. Dimissio eius a nonnullis nobilibus (inter quos comites de Manchester et Exeter, Harbottlus Grimeston et Petrus Wentworth) valde reprehensa est, qui fidem et integritatem eius laudaverunt.[10]

Die 10 Maio anni 1644 electus est Magister Primus Ludi Mercatorum Scissorum Londinii, quinque candidatis superatis.[11] Ibi pro discipulis insigne registrum in folio creavit, quod hodie in bibliotheca Collegii Sionensis servatur. Anno 1648 etiam examinator scholarum a consilio aldermannorum electus est.[12] Magistratus scholae autem laborem eius typographicum ab initio improbavit; tamen Du-Gard ambas professiones simul exercere pergebat.[13]

Typographia et res politicae

[recensere | fontem recensere]

Mense Februario 1648 Du-Gard in Societatem Stationariorum (Stationers' Company) ascriptus est. Emptis prelis Iacobi Young, artem typographicam exercere coepit. Officina eius litteris Graecis et Hebraicis instructa erat, et duos correctores (Ioannem Armstrong et quendam Hooker) necnon unum tironem conduxit.[14] Primum opus apud Stationarios die 4 Ianuarii 1648/49 inscriptum fuit De urbibus Stephani Byzantini.[15] Inter annos 1648 et 1661 circiter 171 libros edidit, inter quos opera theologica, medica, scientifica et paedagogica.[16]

Post Bella civilia Anglica, Du-Gard initio factioni Regis favit; iam anno 1642 viginti libras regi donaverat.[17] Impressus a Typis Dugardiensis est Defensio Regia pro Carolo primo (cuius prima editio Lugduni Batavorum a domo Elzeviriana prolata erat), liber clarus a Claudio Salmasio scriptus, et alia opera pro-regia sicut Elenchus Motuum Georgii Bate, Apopthegmata Aurea Regia Carolina, et Vaticinium Votiva.[18] Etiam librum Eikon Basilike impressit, quod postea corrector eius Hooker sub iuramento confirmavit; Du-Gard ipse dixit se litteras approbationis a secretario regis Eduardo Nicholas accepisse.[19] Elizabetha Alkin, exploratrix pro parlamento, actiones eius detexit.[20] Die 20 Februarii 1650, missus est in carcerem Novae Portae propter libros "scandalosos et seditiosos" et prela eius confiscata sunt a Iosepho Hunscott.[21] In registro suo scripsit:

Februar 20, 1649, a concilio novi status ab archididascalatus officio summotus, et in carcerem Novae Portae conjectus sum; ab hanc praecipue causam, quod Claudii Salmasii librum, qui inscribitur. 'Defensio regia pro Carolo primo ad serenissimum regem Carolum secundum legitimum haeredem et successorem,' typis mandandum curaveram: typographeo insuper integro spoliatus, ad valorem mille librarum minimum; nihil iam reliquum habens, unde victum quaeram uxori et sex liberis.

Post mensem, per gratiam amicorum suorum, praecipue Iacobi Harrington et Ioannis Miltoni, liberatus est et prela ei reddita sunt.[22] Die 25 Septembris 1650, ad officium magistri in Schola Mercatorum Scissorum restitutus est. Postea coepit libros imprimere pro factione parlamenti ut "Typographus Status", inter quos fuit Miltoni responsio ad Salmasium, Pro populo Anglicano defensio, cuius prima editio mense Ianuario 1650/51 et secunda mense Octobri 1651 edita est.[23] Hoc opus ab eruditis Europaeis sicut Isaaco Vossio et regina Christina Sueciae valde laudatum est.[24]

Etiam diarium Francogallicum Les Nouvelles Ordinaires de Londres (1650–1660) edidit, adiuvantibus bibliopolis sicut Nicolao Bourne et Francisco Tyton, quod res gestas rei publicae Anglicae in continente Europaeo nuntiabat. Hoc diarium inter exules Huguenotos in Francia tam populare erat ut cardinalis Mazarinus id in litteris suis mense Aprili 1652 commemoraret.[25] Annis 1653 et 1654 societatem iniit cum Henrico Hills, typographo aequatore (Leveller), officinam prope Valetudinarium Sancti Thomae in Southwark habens.[26] Quamquam die 14 Iulii 1653 schola ei imperavit ut artem typographicam relinqueret, ille non obtemperavit.[27]

Dimissio et mors

[recensere | fontem recensere]

Die 12 Decembris 1660, Du-Gard a Schola Mercatorum Scissorum dimissus est, quia numerum discipulorum a statutis permissum (250) excesserat, 275 discipulos admittens, et alia praecepta neglexerat.[28] Contra hanc sententiam protestatus est, dicens se multos discipulos ad scholam adduxisse et "bonum victum alibi" reliquisse; sed auctoritas firma mansit. Paulo post scholam privatam in vico White Alley, Coleman Street aperuit, quae mense Martio anni 1661/62 iam 169 discipulos habebat.[29]

Paulo post dimissionem suam a Schola Mercatorum Scissorum, Du-Gard in negotium periculosum implicatus est. Amicus eius Iacobus Harrington, philosophus politicus et auctor Oceanae, qui consiliis suis contra gubernationem Stuartorum suspecti erat, mense Decembri anni 1660 ad domum Du-Gard in Newington Butts, in agro Sancti Georgii, confugit. Ibi sub nomine ficto «Edwards» latebat. Sed capitalis vici Newington cum tribus adiutoribus eum invenit, et Harrington, teste citato, comprehensus est. Du-Gard tamen «corpus pro corpore» obligavit, cautionem quinque milium librarum spondens ut Harrington in custodia sua maneret. Rogatu Du-Gard, capitalis permisit ut Harrington in domo eius remaneret.[30]

Postridie autem, ut refert Rostenberg, «dictus Iacobus Harrington et Du-Gard sese subduxerant.» Harrington postea comprehensus est et die 26 Novembris 1661 in Turrim Londinensem coniectus est. Du-Gard autem nullam poenam ob evasionem subisse videtur, et schola eius in Coleman Street florebat.[31]

Mortuus est die 3 Decembris 1662. In testamento suo, filiam Lydiam heredem instituit; si autem illa ante matrimonium moreretur, nepotem suum Henricum heredem fecit, hac condicione, ut "bonus scholaris" se praeberet.[32] Multos libros pretiosos Bibliothecae Collegii Sionensis legavit (ad valorem decem librarum), inter quos commentarios Eustathii in Homerum, Lectiones Petri Victorii, Missale Romanum illustratum, et opera Dionysii Periegetae, Aeschyli, Pomponii Melae et Aethici.[33]

Opera paedagogica et methodus docendi

[recensere | fontem recensere]

Du-Gard non solum ludos grammaticos rexit, sed etiam libros definitivos et manualia ad usum discipulorum composuit et typis mandavit. Ipse in Societatem Stationariorum anno 1648 ascriptus est ea potissimum de causa, ut libros scholasticos ab illa societate editos corrigeret et emendaret.[34] In Schola Mercatorum Scissorum bibliothecam valde auxit, suadens ut lexica et opera philologica (sicut dictionaria Calepini, Thomae Cooper et Rideri) in usum iuventutis emerentur.[35]

Inter opera ab eo composita eminet Rhetorices elementa, quaestionibus, et responsionibus explicata (1648, iterum edita 1651 et 1657), in qua artem rhetoricam per methodum catecheticam, id est per quaestiones et responsiones, tironibus tradebat.[36] Hanc eandem rationem docendi secutus est in libro grammatico The English Rudiments of the Latine Tongue (1656), de quo in praefatione scripsit se regulas in quaestiones et responsiones divisisse "ut labor et praeceptori et discipulo facilior et iucundior redderetur." Hic liber ad pueros incipientes directus est, "quorum tenera capacitas curiosas reprehensiones comprehendere non potest."[37]

Pro provectioribus discipulis Graecae Grammatices Rudimenta (1654) edidit, opus quod ex manuali Caspari Seidel inspiratum erat, et Lexicon Graeci Testamenti aphabeticum (1660) composuit.[38] Lexicon hoc in magna traditione lexicographiae Graecae Novi Testamenti situm est, quae a concordantiis Roberti Stephani (1555) et Erasmi Schmidii (1638) ad lexicon manuale Georgii Pasoris (1628) descendebat. Du-Gard hanc traditionem in unum librum scholasticum, qui indicem vocabulorum alphabeticum cum resolutione grammatica et concordantia coniungebat, utiliter coegit.

Huius Lexici Du-Gardiani auctoritas per saecula propagata est. Iohannes Dawson, A.B., in praefatione Lexici Novi Testamenti alphabetici Cantabrigiae anno 1706 editi, inter fontes suos nominatim laudavit "Du Gard" una cum Stephano, Schmidio, Pasore et Vander Hooght, scribens opus suum ex omnibus qui in hac re se exercuerunt esse concinnatum.[39] Hoc lexicon Dawsonianum, quod Dugardiani opus inter praecipua adminicula sua numeravit, annis 1784 et 1818 denuo impressum est. Praeterea, Thomas Jeffersonius, Praeses Civitatum Foederatarum, exemplar Lexici Du-Gardiani in bibliotheca sua habuit, quod anno 1815 una cum ceteris libris suis Congressui Americano vendidit; id catalogus Sowerbianus inter rarissima describit, solum duobus exemplaribus tunc notis, altero Jeffersoniano altero in Bibliotheca Universitatis Cantabrigiensis.[40]

Studium eius erga novas rationes paedagogicas etiam in operibus ab eo impressis apparet. Nam praeter libros suos, Du-Gard typis mandavit opera praeclari reformatoris Iohannis Amos Comenii, sicut Latinae linguae Januam reseratam et Vestibulum linguae latinae rerum, ad quos libros discipulos suos provectiores relegare solebat.[41] Etiam opera aliorum magistrorum aequalium, sicut Caroli Hoole et Ieremiae Wharton, de prelis suis emisit, ita ut officina eius Du-Gardiana quasi sedes quaedam novae paedagogiae Anglicanae saeculi septimi decimi fieret.[42]

Index operum

[recensere | fontem recensere]

Opera ab eo scripta

[recensere | fontem recensere]
  • Rhetorices elementa, quaestionibus, et responsionibus explicata (1648, 1651, 1657)
  • Graecae Grammatices Rudimenta (1654)
  • The English Rudiments of the Latine Tongue (1656)
  • Lexicon Graeci Testamenti aphabeticum (1660)
  • The Schools Probation (1661)
  • Luciani Dialogorum Selectorum libri duo (ut editor et translator)

Opera a prelis suis impressa

[recensere | fontem recensere]

Typis Du-Gardianis impressi sunt inter alios:

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bell, Maureen (). Alkin, Elizabeth (c.1600–1655?). doi:10.1093/ref:odnb/57433
  • Chambers, John (). Biographical Illustrations of Worcestershire. pp. 151–153
  • Dawson, John (). Lexicon Novi Testamenti alphabeticum. Cantabrigiae
  • Domus Communium (). Journals of the House of Commons. vol. 7. pp. 113–114
  • Martin, Geoffrey (). The History of Colchester Royal Grammar School
  • Schola Mercatorum Scissorum (). The Merchant-Taylor's School Register
  • Meyer, W. R. (). Dugard, William (1606–1662)
  • Rostenberg, Leona (). William Dugard, Pedagogue and Printer to the Commonwealth. vol. 52, fasc. 3. pp. 179–204. doi:10.1086/pbsa.52.3.24299795
  • Skerpan-Wheeler, Elizabeth (). "William Dugard" in British Rhetoricians and Logicians, 1500–1660, Second Series. vol. 281. Detroit. pp. 77–84
  • Sowerby, E. Millicent (). Catalogue of the Library of Thomas Jefferson. vol. 5. Washington. pp. 73 (no. 4763)
  • Venn, J. et J. A.. Dugard, William (DGRT622W)