Guido Carawan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Guido Carawan et canis circa 1990. Photographema ab Heather Carawan factum.

Guido Carawan (natus Guy Hughes Carawan, Jr., Angelopoli 27 Iulii 1927; mortuus New Market Tennesiae 2 Maii 2015) fuit musicus vulgaris et musicologus Americanus. Qui meruit director musicae et dux carminum in Centro Investigationis et Educationis Highlander New Market in oppido Tennesiae.

Carmine recusationis "We Shall Overcome" Motui iurum civilium Americano introducto innotuit cum id sodales Consilii Copulandi Non Violenti Discipulorum anno 1960 doceret. Ius auctoris ad Carawan cum Zilpha Horton, Francisco Hamilton, et Petro Seeger pertinet. .[1]

Carawan banione, cithara, et dulcimero tunso cecinit et psallit. Saepe cum Candie Carawan, cantrice et uxore, in scaena egit et phonodiscos fecit. Aliquando ab Evan Carawan filio adiunctus est, qui mandolina et dulcimero tunso psallit. Carawan et uxor New Market in oppido prope Centrum Highlander habitabat.[1]

Opera litterarum[recensere | fontem recensere]

  • Carawan, Guy, et Candie Carawan, compilatores. 1963. We Shall Overcome! Novi Eboraci: Oak Publications.
  • Carawan, Guy, et Candie Carawan, recordatores et editores. (1966) 1989. Ain't You Got a Right to the Tree of Life? The People of Johns Island, South Carolina: their faces, their words and their songs. Photographemata Robert Yellin. University of Georgia Press. ISBN 0820311324.
  • Carawan, Guy, et Candie Carawan, compilatores. 1968. Freedom is a Constant Struggle. Novi Eboraci: Oak Publications.
  • Carawan, Guy, et Candie Carawan, collectores et recordatores. (1975) 1996. Voices from the Mountains: Life and Struggle in the Appalachian South. University of Georgia Press. ISBN 0820318825.
  • Carawan, Guy, et Candie Carawan, editores et compilatores. (1990, 1992) 2008. Sing for Freedom: The Story of the Civil Rights Movement through Its Songs. NewSouth Books. ISBN 9781588381934.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Neely, Jack (2005). Lifelong Students, Eternal Activists. Metro Pulse (Internet Archive).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]