We Shall Overcome

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gnome-mime-audio-openclipart.svg

Ioanna Baez "We Shall Overcome" cantat, anno 2010.

eadem musica sine imaginibus

Num difficile audis? Vide adiutatum.


"We Shall Overcome" ('Superabimus') est carmen obtestationis quod praecipuus hymnus elatior motus iurum civilium Afroamericanorum factus est. Late habentur titulus et formula carminis deducti esse ab "I'll Overcome Someday," carmine evangelii a Carolo Alberto Tindley, compositore Afroamericano (1851–1933), facto, quamquam formula musicae et verborum hymni Tindleyani re vera a "We Shall Overcome" magnopere differt. Praeterea, Tindley non commemoratur in iure proprio scriptoris carminis annis 1960 et 1963 in tabulas relatis. Carmen publicatum est Septembri 1948 nomine "We Will [sic] Overcome" ('Superabimus') in fasciculo libelli People's Songs Bulletin, publicatione societatis People's Songs ('Carmina hominum'), organizationis cui Petrus Seeger fuit director et dux, ubi carmen fuit contributio Zilphiae Horton, quae praefationem ei scripsit. Horton directrix musicae meruit in Highlander Folk School in vico Monteagle Tennesiae, schola pro educatione adultorum quae auctores syndicatus educabat. Qui in praefatione scripsit se carmen didicisse a sodalibus Syndicatus Operariorum Cibi et Tobaci Congressus Organizationum Industrialium: "Primum cantatum est Carolopoli Carolinae Meridianae."[1] Carmen, suum dilectissimum, innumerabiles alios docuit, inter quos Petrus Seeger,[2] qui deinde carmen saepe canebat, ut canere quidem solebant multi alii cantores agitatores, sicut Franciscus Hamilton et Iosephus Glazer, qui carmen in discis anno 1950 impresserunt.

Carmen cum motu iurum civilium ex 1959 consociatum est, cum Guido Carawan dux carminum in schola Highlander factus est, organizatione tum in agitationem pro iuribus humanis animum intendente. Privatus motus hymnus elatior cito factum est. Seeger et alii notissimi carminum vulgarium cantores decennio post 1970 ineunte, sicut Ioanna Baez, carmen in contionibus, festis vulgaribus, et concentibus in septentrionali Civitatum Foederatarum regione cecinerunt et fecerunt ut populo gratum sit. Carmen, et carmina in eo condita, in variis obtestationibus per orbem terrarum adhibita sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 281. We Will Overcome. People's Songs, September 1948, p. 8.
  2. Pete Seeger, Where Have All the Flowers Gone: A Musical Autobiography 1993–1997, p. 34.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dunaway, David. 1981, 1990. How Can I Keep from Singing: Pete Seeger. Novi Eboraci: Da Capo. ISBN 0306803992.
  • Gamboa, Isaias. 2012. We Shall Overcome: Sacred Song on the Devil's Tongue. Beverly Hills Californiae: Amapola Publishers. ISBN 9780615475288. LOC 2012560833.
  • Highlander Research and Education Center. 2004. The We Shall Overcome Fund. Highlander Reports Aug–Nov.: 3.
  • Seeger, Pete, et Peter Blood, eds. 1993. Where Have All the Flowers Gone?: A Singer's Stories, Songs, Seeds, Robberies. Independent Publications Group, Sing Out Publications. ISBN 1881322017.
  • We Shall Overcome. 1990. PBS Home Video 174.

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

  • Carawan, Guy, et Candie Carawan, eds. 1968. Freedom Is a Constant Struggle. Oak Publications.
  • Carawan, Guy, et Candie Carawan, eds. 2007. Sing for Freedom: The Story of the Civil Rights Movement through Its Songs. Praefatio a Julian Bond scripta. New South Books. Miscet in una editione congeries We Shall Overcome (1963) et Freedom Is a Constant Struggle (1968).
  • Raim, Ethal, editrix musica. 1963. We Shall Overcome! Songs of the Southern Freedom Movement. Ed. adiutor Julius Lester; transcriptiones additae a Joseph Byrd et Guy Carawan factae. Novi Eboraci: Oak Publications.
  • Stotts, Stuart. 2010. We Shall Overcome: A Song that Changed the World. Illust. Terrance Cummings. Praefatio Petri Seeger. Novi Eboraci: Clarion Books.
  • Tsesis, Alexander. 2008. We Shall Overcome: A History of Civil Rights and the Law. Yale University Press. Praeconium.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide We Shall Overcome apud Vicifontem.