Gueberschwihr

Locus: 48°0′13″N 7°16′34″E
Numerus incolarum: 807
Situs interretialis
Nomen officiale: Gueberschwihr
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Pfaffenheim, Hattstatt, Soultzbach-les-Bains, Griesbach-au-Val, Eschbach-au-Val, Wasserbourg, Soultzmatt
Gueberschwihr (Germanice Geberschweier[1]) est commune Francicum 807 incolarum (anno 2023) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.
De nomine Latino
[recensere | fontem recensere]Anno 728 primum invenitur Villare Eberhardo[2], deinde duodecimo saeculo Gebliswilre.[3] Fuerunt qui etymologiam ex nomine Theodesco Giebel, 'fastigium', proponerent sed dubium est: etenim in toponymis Galloromanis villare plerumque anthroponymo postponitur. Nihilominus in insigni communis fastigium pictum est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Gueberschwihr in possessionibus episcoporum Argentorati Medio Aevo versabatur quae in Alsatia Superiore "Mundat" aut "Hochmundat" appellabantur et quibus capitalis urbs fuit Rubeacum. Anno 1680 possessiones episcopales Franciae adnexae sunt.
De oeconomia
[recensere | fontem recensere]Vicus iamdiu vitis culturae et vini fabricationi deditus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Jacky Barbes, Marlyse Hertzog, Gérard Hertzog. Gueberschwihr, 100 ans de vie, Monasterii in valle Sancti Gregorii, Lefranc, 1990
- Laurent Zind et Bernardette Burn, Histoire de la commune et de la paroisse de Gueberschwihr, Colmariae, Alsatia, 1989.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Gueberschwihr spectant. |
| Situs geographici et historici: Locus: 48°0′13″N 7°16′34″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "68111" apud INSEE |
|
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |

