Roman numeral 10000 CC DD.svg

Gualterius Whitman

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Gualterius Whitman
Res apud Vicidata repertae:
Gualterius Whitman: imago
Gualterius Whitman: subscriptio
Nativitas: 31 Maii 1819; Insula Longa
Obitus: 26 Martii 1892; Q138367
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: Nosocomus, Poëta, mythistoricus, diurnarius, Q11774202, Scriptor
Gualterius Whitman, 28 annos natus.
Gualterius Whitman, 35 annos natus, ex frontispicio libri Leaves of Grass, Fulton St., Brooklynii Novi Eboraci. Caelatura chalybis Samuelis Hollyer ex daguerreotypo amisso Gabrielis Harrison.
Gualterius Whitman a Mathaeo Brady photographatus.

Gualterius Whitman sive vulgo Walter "Walt" Whitman (natus Insulae Longae Novi Eboraci 31 Maii 1819, mortuus Camden in oppido Novae Caesareae 26 Martii 1892) fuit poeta, scriptor, diurnarius, humanista Americanus. Partes egit in transitione a transcendentalismo ad realismum literarium, ambas sententias in suis operibus contribuens. Whitman est unus ex potentissimis poetis in canone Americano, pater versus liberi saepe appellatus.[1]

Whitman, Huntington in vico Insulae Longae natus, fuit diurnalista, docens, clericus reipublicae, et nosocomus voluntarius per Bellum Civile Americanum. Iuvenis anno 1842, produxit Franklin Evans, mythistoriam temperantiae. Leaves of Grass, suum magnum opus, primum editum est anno 1855, pecunia sua solutum. Quod fuit conatus ad hominem quotidianum attingendum per epicum Americanum. Textum augebat et emendabat usque ad mortem, anno 1892. Senex post ictum, ad Camden Novae Caesareae migravit, ubi valetudo longius deficiebat. Cum anno 72 aetatis suae moriret, funus publicum spectaculum factum est.[2][3]

Sua opera controversissima aetate sua fuerunt, praecipue Leaves of Grass ('Folia graminis'), congeries poematum, quae propter eius sexualitatem apertam obscena descripta est. Whitman ab investigatoribus hodiernis plerumque aut homosexualis aut bisexualis describitur.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Franklin Evans (1842)
  • Leaves of Grass (1855)
  • Drum-Taps (1865)
  • Memoranda During the War
  • Specimen Days
  • Democratic Vistas (1871)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reynolds 1995:314.
  2. Loving 1999:480.
  3. Reynolds 1995:589.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Callow, Philip. 1992, From Noon to Starry Night: A Life of Walt Whitman. Sicagi: Ivan R. Dee. ISBN 0929587952.
  • Kaplan, Justin. 1979. Walt Whitman: A Life. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0671225421.
  • Loving, Jerome. 1999. Walt Whitman: The Song of Himself. University of California Press. ISBN 0520226879.
  • Miller, James E., Jr. 1962. Walt Whitman. Novi Eboraci: Twayne Publishers, Inc.
  • Reynolds, David S. 1995. Walt Whitman's America: A Cultural Biography. Novi Eboraci: Vintage Books. ISBN 0679767096.
  • Stacy, Jason. 2008. Walt Whitman's Multitudes: Labor Reform and Persona in Whitman's Journalism and the First Leaves of Grass, 1840–1855. Novi Eboraci: Peter Lang Publishing. ISBN 9781433103834.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs interretiales