Roman numeral 10000 CC DD.svg

Gregorius Louganis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gregorius Euthimius Louganis.
Louganis anno 2016.
Louganis anno 1995.

Gregorius Euthimius Louganis[1] (natus Gregory Efthimios Louganis El Cajon Californiae die 29 Ianuarii 1960) est urinator? Olympicus, activista homophylophiliacus, histrio, et auctor Americanus, qui duplices clipeos aureos in Olympiis 1984 et 1988 vicit, in certaminibus springboard et platform. Qui est solus vir et secundus urinator qui omnia urinationis certamina Olympica in ludis continuis vicit, unde appellatur "maximus urinator Americanus"[2][3] et "maximus ut videtur urinator in historia.[4][5]

Vita[recensere | fontem recensere]

Louganis natus est El Cajon in oppido Californiae, ex stirpibus Samoana et Suecica. Parentes adulescentes eum infantem octo mensibus natum in adoptionem emancipaverunt, et in California altus educatusque est a Petro Louganis, stirpis Graecae, et uxore Francesca.[6] Gregorius Fouvale Lutu, patrem biologicum, anno 1984 invenit; matrem biologicam anno 2017 invenit, plerumque per rationes DNA et auxilium fratrum et sororum.[7]

In Universitate Miamiensi anno 1978 matriculavit, sed anno 1981 ad occidentem migrans Universitatem Californiensem apud Irvine frequentare coepit, ubi anno 1981 gradum BA praecipue in theatro et secundarie in saltatione accepit. In matrimonium Ioannem Chaillot die 12 Octobris 2013 duxit,[8]

Louganis autobiographiam Breaking the Surface anno 1996 edidit, cum Erico Marcus conscriptam. In quo libro Louganis casús enarravit abusús atque adeo stupri domestici, cum depressione adulescens habebat, et fumum sigarelli sugere nimisque alcoholum bibere iuvenis inciperet. Liber quinque hebdomades summum locum in indice New York Times Best Seller tenebat.

Anno 1999, Louganis librum For the Life of Your Dog: A Complete Guide to Having a Dog from Adoption and Birth through Sickness and Health edidit, cum Betty Sicora Siino conscriptum.[9][10][11]

Louganis etiam Looking to the Light, diarium videographicum edidit, quod fabulam in Breaking the Surface primum narratam continuavit.

Libri editi[recensere | fontem recensere]

  • Breaking the Surface, autobiographia (1996)
  • For the Life of Your Dog: A Complete Guide to Having a Dog from Adoption and Birth through Sickness and Health (1999)

Personas quas egit[recensere | fontem recensere]

  • Dirty Laundry (1987) ut Larry
  • Inside Out III (1992) ut Max in "The Wet Dream"
  • Breaking the Surface: The Greg Louganis Story (narrator)
  • D2: The Mighty Ducks (1994) se repraesentans
  • It's My Party (1996) ut Dan Zuma
  • Sports Theater with Shaquille O'Neal (episodium "Broken Record") (1997 TV movie) ut Coach Hill
  • Touch Me (1997) ut David
  • Watercolors (2008) ut Coach Brown
  • 30 for 30: "Tim Richmond: To the Limit" (2010)
  • Portlandia, series televisifica, annus 2, episodium 9 (2012) ut se
  • Splash, series televisifica Americana (2013) ut se
  • Celebrity Splash! series televisifica Australiana (2013) ut se
  • Back on Board: Greg Louganis (2014)
  • Sabre Dance (2015) ut Salvador Dalí
  • Entourage (2015) ut se fictus

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Edelson, Paula. 1999. Superstars of men's swimming and diving. Philadelphiae: Chelsea House Publishers. ISBN 0791045897.
  • Knapp, Ron. 2000. Top 10 American men's Olympic gold medalists. Springfield Novae Caesareae: Enslow Publishers. ISBN 0766012743.
  • Milton, Joyce. 1989. Greg Louganis: diving for gold. Illustrationes Stephen Marchesi. Novi Eboraci: Random House. ISBN 0394845862, ISBN 0394945867.
  • O'Neill, Tracy. 2015. "Greg Louganis: Far From Falling." Rolling Stone, 4 Augusti 2015. Editio interretialis.
  • Strauss, Richard H. 1995. "Greg Louganis and 20/20 Hindsight." The Physician and Sportsmedicine 23, no. 4 (Aprilis):3. doi:10.1080/00913847.1995.11947767. PMID 29275754.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]