Goran Švob

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Goran Švob, anno 2008

Goranus Švob (Croatice: Goran Švob, natus Zagrabiae in Croatia die 29 Maii 1947, ibidem mortuus est die 18 Aprilis 2013) fuit philosophus et logicus Croaticus et magister philosophiae et logicae, qui multa de logica, philosophia analytica et philosophia linguae scripsit.

Anno 1971 complevit studium suum philosophicum et studium linguae Anglicae in Facultate philosophiae universitatis studiorum Zagrabiensis et factus est magister logicae. Anno 1988 Zagrabiae dissertationem Fregeovo pojmovno pismo i zasnivanje moderne logike (Begriffsschrift Fregi et fundatio logicae modernae) publicavit et gradum doctoris philosophiae accepit. In eadem universitate docuit.

Švob strenue philosophiam continentalis opposuit. Eius areae de peritia fuerunt: philosophia analytica, philosophia linguae, logica, lingua Sinensis Mandarinica et lingua Iaponica.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Gorano Švob (Croatice)