Glochidion ramiflorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Glochidion ramiflorum
Glochidion ramiflorum
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Malpighiales
Familia: Phyllanthaceae
Tribus: Phyllantheae
Subtribus: Flueggeinae
Genus: Glochidion
J.R.Forst. & G.Forst.
Species: G. ramiflorum

Glochidion ramiflorum, olim Phyllanthus ramiflorus (Forster et Forster) et Bradleia Glochidion (Gaertner), est species plantarum florentium familiae Phyllanthacearum, a Vanuatu ad Insulas Marchionis endemica.

Planta est parva arbor monoecia ad 10 m alta. Folia sunt simplicia, alterna, laminis lanceolatis ellipticisve, plerumque 4–15 cm longa. Flores sunt minuti, unisexuales, flavi, in fasciculis axillaribus, 4–9 floribus per fasciculum. Fructus est globosa capsula depressa, rotae similis, 6–12 mm lata, viridis matura, in nonnullas sectiones findens, quaque sectione duo semina rubra continenti.

In nonnullis locis, planta usus medicinales habet. In Samoa, infusio corticis rasi foliorumve obtritorum bibitur potio, vel ius ex foliis mansis in os infantis ad inflammationes oris curandas stillatur—Tongana quoque medicina (Whistler 1996:77).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Banks, Joseph. Florilegium. Pars 31, Pictura 651.
  • Whistler, W. Arthur. 1996. Samoan Herbal Medicine. Honolulu: Isle Botanica. ISBN 0-9645426-2-5.
  • Yuncker, T. G. 1945. Plants of the Manua Islands. Bulletin 184. Honolulu: Bernice P. Bishop Museum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]