Glabretum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Glabretum in fluvio parvo

Glabretum[1] est pars aquae, glacie non tecta[2], in fluviis et maribus hiemalibus. In fluviis glabreta a velocitate fluminis vel a fonte quodam calidiore oriuntur. In maribus Arcticis et in aquis Oceani Australis circum Antarcticam glabreta a ventis catabaticis glaciem pellentibus gignuntur sive cum aqua calidior a flumine oceanico allata in superficiem elevatur.

Glabreta perpetua[recensere | fontem recensere]

Sunt in maribus Arcticis et Antarcticis glabreta, quae saepe apparent vel quotannis vel perpetuo glacie liberae manent. Quorum notissimum est Aqua Borealis in parte boreali sinus Baffiniani; glabretorum Antarcticorum glabretum Iacobi Weddell[3] nominari potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexandri Orlov Lexicon Russico-Latinum. Moscuae, 1876. P. 343.
    In Latinitate classica glabretum est locus in agris, ubi nec sata nec quidqiud crescunt, — Columella, II 20, 2; Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis sub verbo.
  2. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. полынья.
  3. Anglice Weddell Polynya.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De glabretis in Britannica (Anglice)
  • De glabretis in Lexico Norvegico (Norvegice)
  • De glabretis in Encyclopaedia Russica magna (Russice)