Aqua Borealis

E Vicipaedia
Aqua Borealis mense Maio anno 2015 (despectus e satellite artificiali)

Aqua Borealis[1] (Anglice North Water, Groenlandice Pikialasorsuaq[, Inuktun Sarvarjuaq) est glabretum (polynya) magnum quod quotannis in parte boreali sinus Baffiniani liberum a glacie manet. Aquae ad litora Groenlandiae, Ellesmere aliarumque insularum archipelagi Arctici circum Aquam Borealem sitae glacie marina stringuntur et pars sinus Baffiniani ad meridiem ab Aqua Boreali usque ad mensem Augustum congelata est. Si glacies in Aqua Boreali apparet, vento frangitur et ad meridiem aqitur. Area glabreti mutatur; aestate, cum maxima est, circa 85 chm2 est.

Arctogadus glacialis, Delphinapterus leucas, Monodon monoceros, Balaena mysticetus aviumque species multae in Aqua Boreali gignuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 76°35′0″N 73°57′0″W