Gewerkschaft Deutscher Lokomotivführer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gewerkschaft Deutscher Lokomotivführer
Syndicatus hamaxistarum Germanicorum

Syndicatus indicia
Inscriptio cursualis: Gewerkschaft Deutscher Lokomotivführer
Baumweg 45
60316 Frankfurt am Main
Numerus foederum: 7 regiones
Numerus collegarum: ca. 34.000 (mense Iulio 2007)
Praesidium foederale
Praeses: Claus Weselsky
Vicarius: Norbert Quitter
Vicarius alter: Lutz Schreiber
Pagina interretialis
Pagina interretialis: www.gdl.de

Gewerkschaft Deutscher Lokomotivführer brevius GDL seu Latine Syndicatus Hamaxistarum Germanicorum est syndicatus et pars ligae functionariorum publicorum Germanicorum. Sedes est Francofurti ad Moenum.

Par tarifarius est Societatis Ferriviariae Germanicae et nonnullarum aliarum minorum societatum ferriviariarum privatarum.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Syndicatus conditus est anno 1867. Ita est veterrimus syndicatus Germaniae. Anno 1937 Socialistae nationales syndicatum interdixerunt. Post bellum mundiale secundum syndicatus anno 1949 de nuo conditus est.

Usque ab anno 2002 non solum hamaxistae, sed omnes ferriviarii sodales esse possunt.

Hamaxistae Lipsiae operam sistunt.

Anno 2007 syndicatus longo operistitio societati ferriviariae Germanae proprium pactum tarifarium extorquere vult. Contra praesides societatis ferriviariae dicunt hamaxistis ferriviariis per idem pactum tarifarium syndicatu nomine "Transnet" organizati debuerint esse. Hoc pactum autem peius est quam illud quod syndicatus duces postulant.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]