Robertulus McEwen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Robertulus McEwen in Circuitu Sparkassen–Bochum, die 13 Augusti 2006

Robertulus McEwen (Anglice Robbie McEwen ; natus Brisbanae in Terra Reginae 24 Iunii 1972), Missile Fissile agnominatus, est birotarius Australianus, properationis peritus, et olim unus ex celerrimis mundi properatoribus.

McEwen, Angélique Pattyn uxor, et Ewan filius, Brakel in Belgia habitant, et linguis Anglica Batavaque utuntur.

McEwen, in Anglia die 8 Iulii 2007 pro manu Predictor-Lotto vehens, primam Circuitus Franciae stationem vicit, cursum a Londinio ad oppidum Cantuariam 203 chiliometrorum.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Pagina officialis (Anglice)
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!