Gerena

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fanum protestanticum hodiernum cui patronus Sanctus Michael; pluries refectum est

Gerena[1] (Theodisce Gehren) oppidum est in Circulo Ilm in Germania. Consistit ex vicis Jesuborn et Möhrenbach ex Kalendis 2014; oppidum ipsum inde a Kalendis Iuliis 2018 pars Ilmenaviae est. Fraternitate iuncta est Gerena cum oppido Nidderau in Hassia e mense Septembri 1990. Gerenae incolarum sunt 4100. Altitudo oppidi 475 metrorum est et situs ad Silvam Thuringiensem sat amoenus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prima mentio in documento anno 1299 facta est, cum parochus testimonium perhibuit de translatione possessoria quadam a monasterio Ichtershausen peracta. Verisimiliter tunc domini Berlstedt in situ arcem parvam erexerunt circa quam casae complures sunt natae. Incolarum magnitudo aut agricolae aut carbonarii aut fabri aut picarii fuerunt. Insuper metalla exercebantur, ligna venibant, merces transportabantur ab inhabitantibus. Propter arcem Gerena mox centrum administratorium in regione sua est factum. Advocatum burgi et officiales homines maximi momenti in oppido fuisse constat. Anno 1464 graviones Schwartzburgenses, arce empta, castra amplificanda curaverunt. Itaque aestates graviones libentissime ibi degebant et venationes in silvis fecerunt.

Quaestuum varietas magna[recensere | fontem recensere]

Anno 1486 furnus ferrorum ad Hammergrund memoratur, unde tribus Günthersfeld originem cepit. Anno 1610 officinae Drahthammer et Sichelhammer ad torrentem Wohlrose sitae additae sunt. Etiam variae molae secatoriae, quae regiones silvosas decet, mentione dignae sunt. Typographia magis magisque charta egebat, ut anno 1694 supra officinam malleam Sichelhammer molendinum papyri erigeretur. Privilegium urbanum anno 1855 incolis concessum est, cum iam annis inter 1533 et 1549 nominatio ad oppidum facta esset. Inde ab anno 1881 via ferrata Gerenam trans Langewiesen cum mundo iunxit. Res ex argilla Sinensi ab anno 1855 in officina ferrea pristina ad Günthersfeld fabricabantur, ubi multi mercennarii laborem habebant.

Anno 1885 officina serratoria vapore mota portas aperuit, quae inter maximas officinas sui generis numerari potuit. Anno 1886 pupas laneas conficere institores Henze et Steinhäuser incohati sunt, quorum artificia toto orbe terrarum magni aestimabantur. Artes typographicae et technica vitrea quoque saeculo XX incrementum magnum habebant.

Institutiones publicae[recensere | fontem recensere]

  • Cives cunctos societates variae invitant, ut aggregationem suam declarent. Huc aedificia varia portas patefaciunt sicut Domus conventuum, Domus civium ad Jesuborn, Schola antiqua ad Möhrenbach, Sodalitas Underground iuventuti dicata, Bibliotheca urbana, Aula festiva in curia necnon Aula cellae demarchii ad Möhrenbach.
  • Scholae hae Gerenae inveniuntur: Schola principalis a Thoma Müntzer nuncupata, Schola Sanctae Mariae agriculturalis, Schola saltuaria unica.
  • Castellum Gehren, quod hodie proh dolor ruina, territorium suum festis variis libentissime et magnanimiter offert atque praestat.
  • Ecclesia Sancti Michaelis in historia Bachiana nota est, namque ibi organista et historicus Ioannis Michael Bach munere suo fungebatur. Cuius filia Maria Barbara Ioanni Sebastiano Bachio nupsit. Gerenae reperitur monumentum Bachianum.

Notae[recensere | fontem recensere]

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gerenam spectant.