Monumentum Bachianum (Gerena)

E Vicipaedia
Monumentum in honorem Michaelis Bach erectum, Gerenii

Gerenae[1] (vulgo: Gehren in Circulo Ilm Germaniae) inveniri potest pulchrum Monumentum in honorem Michaelis Bach. Longum tempus militum pro patria mortuorum gloriam personabat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ioannis Michael Bach (1648-1694) annos XXI organista et scriba officialis urbanus fuit. Praeterea instrumenta musica conficere et musicam componere solitus est. Eius operum multitudo haud ante saeculum XX exeuns (re)inventa est.

Filia eius minima nomine Mariae Barbarae (1684-1720) ad musicam valde prona erat. Die 17 Octobris 1707 in Fano Sancti Bartholomaei in Dornheim apud Arnstadium Ioanni Sebastiano Bach nupsit, qui et consobrinus fuit. Maria Barbara maxime iuvit infantes Friedemann et Philippum Emmanuel, ut plene musicae sese dedicarent.

Locus Michaelis Bach humationis ignotus est. Inde anno 1955 decretum est, cum iubilaeum de urbe condita immineret, monumentum compositori erigere. Situm est haud procul ab ecclesia; animadvertendum est monumentum antea bellatoribus dicatum fuisse.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

de omnibus his in pagina interretiali periegetica

Notae[recensere | fontem recensere]