Latinitas bona

Georgsdorf

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Insigne Tabula geographica
Insigne Vici Georgii
Vicus Georgii
Situs Vici Georgii
Nomen Latinum: Vicus Georgii
Nomen Germanicum: Georgsdorf
Nomina Latina alia: Picardia nova
 
 
Situs Georgsdorf communis in Circulo in Comitatu Binethensi
Georgsdorf in NOH.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus in Comitatu Binethensi
Coordinata geographica: 52° 34′ 00″ Sept., 07° 04′ 59″ Ort.
Altitudo: 19 supra mare
Area: 19,26 km²
Numerus incolarum: 1.280 (31 Decembris 2014)
Coniunctio communium cum:
Spissitudo incolarum: 66 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 49828
Praefixum telephonicum: 05946
Nota autocineti: NOH
Nota magistratus communalis: 03 4 56 005
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Schulstr. 26
49828 Georgsdorf
Pagina interretialis: www.neuenhaus.de - Pagina communis generalis Neuendorf
Res politicae
Magister civium : Ioannes Scholten (CDU)
Molae ventis Georgsdorf

Georgsdorf est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Georgsdorf est praeterea pars communis generalis Neuenhaus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1655 Ioannes Picardt pastor reformatus coloniam in palude exstruxit, cui primo nomen Ernstdorf, deinde, ut conditor honoraretur, Piccardie nominata est. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Anno 1760 colonia in partes duas divisa est: Alte Piccardie (nunc ad Osterwald commune pertinens) et Neue Piccardie[1]. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Georgsdorf pars Regni Hannoverani fuit. Anno 1862 Georgius V rex Hannoverae vico novam ecclesiam donavit. Incolae gratia adducti coloniae novum nomen Georgsdorf (Latine "Vicus Georgii") dederunt. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Georgsdorf ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Georgsdorf cum aliis communibus se ad commune generale Neuenhaus coniunxit. Anno 2007 Ioannes Scholten (CDU) novus magister civium electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgsdorf spectant.


Notae[recensere | fontem recensere]