Georgius Pasterwiz

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Georgius Pasterwi(t)z (natus die 7 Martii anno 1730 in Bierhütte prope Hohenau in Bavaria Inferiore; baptizatus: Robertus Ioannes Ivo; mortuus die 26 Ianuarii anno 1803 Cremifani) fuit monachus Benedictinus, Theologus Catholicus et Compositor Austriacus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius Andreae de Pasterwiz[1] et Theresiae (natae de Sonneck et Mohrenburg) Pasterwiz studia Batavis coepta Altahae inferiori ac ab anno 1745 in monasterio Cremifanensi continuavit. Deinde Salisburgi theologiae incubuit, praeterea iuri, mathematicae et linguis. Artem compositoriam a Ioanni Ernesto Eberlin doctus est.

Sacerdos ordinatus anno 1755 in monasterii scholis varias disciplinas docuit, praeterea 1767-1783 munere regentis chori functus est. Post annum 1783 parochus fuit in Buchkirchen (prope Ovilavam), usque ad annum 1795 monasterii magister aulicus (Stiftshofmeister) Vindobonae, tum decanus scholarum superiorum monasterii.

Quod monasterii theatrum iam anno 1765 iussu regiminis clausum (vide: Iosephinismus) et spectactula Latina (vide: Theatrum Benedictinum) prohibita erant, Regens chori imprimis musicam ecclesiasticam (inter alia missas) conscripsit; sed et operas lingua Italiana scriptas introduxit.

Magistro aulico, cuius sedes Viennensis erat in monasterii domo in viculo Sanctae Annae, res abbatiales apud aulam imperialem erant agendae, praeterea possessionum ac vinearum in Nußdorf (Vindobonae), Canonia Claustroneoburgensi ac Budapesti administratio. Strenue iura monasteri defendit, quod imprimis illis temporibus, quibus monasterium paene exstinctum est, maximi momenti fuit. Simul Georgius Pasterwiz, dum Vindobonae commoratur, cognitionem amicitiamque multorum musicorum (sicut Ioanni Georgii Albrechtsberger, Iosephi Haydn, Antonii Salieri) invenit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Etsi etiam aliis in disciplinus varia publicavit, praecipue compositor notus est. Ad circiter 500 compositiones[2] pertinent:

  • 13 Missae
  • 1 Requiem
  • Plurima Gradualia, Offertoria, Sequentiae, Litaniae etc.
  • Musica ludorum scaenicorum (Latinorum ac vernaculorum)
  • Compositiones pro choro
  • Musica instrumentalis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marianus Pachmayr: Historico-Chronologica Series Abbatum et Religiosorum Monasterii Cremifanensis, Styriae 1777, p. 798-799.
  • Altmannus Kellner: Musikgeschichte des Stifts Kremsmünster, Cassalae et Basileae 1956, p. 436-531.
  • Altmannus Kellner: Profeßbuch des Stiftes Kremsmünster, Cremifani 1968, p. 319-322.
  • Ernestus Schlader: Georg Pasterwiz (1730-1803), Leben Wirken Werk, Saraviponte 2011.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. qui, secundum Pachmayr (p. 798), fuit "in desultoria quadam legione procenturio"
  2. Index invenitur in "Profeßbuch", indoles quorundam operum in "Musikgeschichte" demonstratur.