Altaha inferior (abbatia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imago monasterii e "Churbaierischer Atlas" (= Electoratus Bavariae Atlas) Antonii Gulielmi Ertl 1687

Altaha inferior sive Abbatia sanctorum Mauritii et Nicolai[1] (Theodisce: Niederaltaich) in homonymo communi Altaha inferiori ad Danuvium sita secundum traditionem anno 741 (aut 731) ab Odilone duce Bavariae condita est. Primi monachi e monasterio Augense maiore venerunt. Ecclesia abbatialis Sancto Mauritio, ecclesiae et magna et parva decaniae byzantinae (vide infra) Sancto Nicolao dedicatae sunt. Abbatia ad Congregationem Bavaricam pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aspectus ecclesiae abbatialis

Monasterium magnas partes Bavariae inferioris et Bohemiae meridio-occidentalis coluit et in Bohemica silva 120 vicos aedificavit.

Godehardus Hildesheimensis (996–1022), qui una cum Henrico II monasteria Sacri Romani Imperii reformavit, abbas notissimus est Altensis monasterii. Postea episcopus Hildesheimensis factus ibidem sepultus est.

Altaha inferior usque ad annum 1803 inter abbatias gravissimas Germaniae meridionalis numerabatur. Tres archiepiscopi, octo espiscopi e monasterio orti sunt, 51 monachi in alia monasteria abbates vocati sunt.

Recessu principali deputationis imperii diei 21. Martii 1803 monasterium suppressum est. Post ecclesiam anno 1813 fulmine ictam et incensam aedificia barociana monasterii magna ex parte demolita sunt.

Anno 1918 vita monastica a tribus monachis ex Abbatia S. Michaelis de Metten redintegrata et 1925 parva schola et seminarium condita sunt. Cum anno 1927 communitas Benedictina, quae sub nomine Kinderfreundbenediktiner (i.e. Benedictini liberis amici) antea in Volders (in Tiroli) opera sua liberos pauperes adiuvabat, se communitati Altensi coniunxit, numerus monachorum ilico 80 transcendit.

Ex annis 1930 Emmanuel Heufelder, tum prior, ut voluntatem papae Pii XI. iam 1924 expressam sequeretur, oecumenismo cum ecclesiis orthodoxis favere studebat. Nonnulli monachi intra communitatem (decania byzantina, quae dicitur) divinum officium et liturgiam in ritu byzantino celebrare coeperunt, pro quibus anno 1955 prima capella, deinde 1986 magna parvaque ecclesia constructae sunt.

Status hodiernus[recensere | fontem recensere]

Hoc tempore 30 monachi abbate Mariano Bieber (nato 1958) praeter vitam monasticam oecumenismo, scholae (750 discipulorum) et curae animarum in sex parochiis operam dant.

Ad haec officia implenda annis 1962-1965 Institutum Oecumenicum, 1971-1973 Schola Sancti Godehardi (St.-Godehard-Gymnasium) et 1999-2001 Domus S. Pirmini (Tagungs- und Gästehaus S. Pirmin) condita sive constructa sunt.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Altaha sive Altha sive Altense monasterium, cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3, sive Altahense monasterium, cf. AAS 11 (1919), p. 33. Postquam circiter annum 1100 paulo supra in ripa Danubii secundum monasterium nomine Altaich (Altaha) conditum est, discernendi causa illud novum propter situm suum Altaha superior, alterum et vetustius Altaha inferior nuncupari solebat. Haec nominis duplicitas amborum monasteriorum prope flumen Danubium sitorum non est miranda, nam aha et ach in lingua theodisca vetustissima (sc. Althochdeutsch) significant et rivus et fluvius et omnino aqua.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]