Georgiae hegesilithi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Georgiae Hegesilithi cum decem mandatis novi ordinis saeclorum.

Georgiae Hegesilithi[1] (Graece Γεωργίας ηγησίλιθοι), sive Georgiae ductores lapides,[1] sunt monumentum, ingentibus lapidibus monolithicis structum, in Georgia, civitate Americana, die 22 Martii 1980 haud longe ab oppido Elbertonia erectum.

Auctores et origo[recensere | fontem recensere]

Auctor et fautor huius monumenti, vir quidam ignotus est cuius nomen, Christianus R. C., apparet pseudonymum esse quod ad occultam sodalitatem Rosicrucianorum videtur alludere. Haud desunt etiam qui Illuminatis tribuunt hanc structionem.

Inscriptio et nuntius[recensere | fontem recensere]

Super his lapidibus inciduntur, ut aiunt, decem nova mandata novi ordinis saeclorum. Scriptio octo linguis, quae maxime in usu sunt in Civitatibus Foederatis - Anglicâ, Arabicâ, Sinicâ, Hispanicâ, Hebraicâ, Hindicâ, Russicâ, Swahilicâ - conscribitur.

Decem mandata inscripta in lapidibus[recensere | fontem recensere]

  • 1. Continebis numerum humani generis infra 500 milliones hominum perpetuo pari libra cum natura manentium.
  • 2. Efficies ut reproductio fiat cum sapientia favendo sollertiae et varietati.
  • 3. Adunabis humanum genus cum nova lingua usuali.
  • 4. Efficies ut affectús, fides, traditio omniaque alia ratione et moderatione ducantur.
  • 5. Tueberis populos et nationes legibus aequis tribunalibusque iustis.
  • 6. Sinebis omnes nationes libere gubernari et conflictiones inter gentes ante tribunal mundanum enodabis.
  • 7. Vitabis leges minutas et ministeria inutilia.
  • 8. Librabis iura singularia et officia vitae.
  • 9. Favebis veritati, pulchritudini, amori, studio concinentiae cum infinito.
  • 10. Non eris carcinoma in Terra. Dabis spatium naturae. Dabis spatium naturae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Raymond Wiley, The Georgia Guidestones: America's Most Mysterious Monument, KT Prime, 2012 (The Disinformation Company/Kindle).

Nexus interni