Genista cilentina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Genista cilentina
Taxinomia
Regnum: Plantae
Phylum: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Fabales
Familia: Fabaceae
Subfamilia: Faboideae
Tribus: Genisteae
Genus: Genista
Species: G. cilentina
Binomen
Genista cilentina
Vals.

Genista cilentina, vulgo Genista Cilenti, Italice Ginestra del Cilento, est rarissima species plantarum florentium familiae Fabacearum, perennis planta, in Cilento genita atque endemica.

Hoc species a Francisca Valsecchi anno 1993 prima descripta est.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Est frutex ramosus, ramis rigidi, striatis, pilosis. Folia sunt trifoliolata, segmentis linearibus, pilosis. Flores flavi et numerosi sunt, in densis racemis dispositi. Bracteolae lanceolatae, villosae ad basim calicis insertae. Calyx campanulatus, 4,5-5 mm longus, pubescentis; labio superiore bipartito, segmentis ovatis, acutis; inferiore longiore, dentis brevibus, acutis, lateralis divaricatis, centrale longiore.

Fructus est legumen ellipticum atque pilosum, legumine quoque 6-7 mm longo, ovato-triangulari, sericeo et unum semen ellipticum 6 mm diametro continente.

Distributio[recensere | fontem recensere]

Sua distributio restrictissima est: plantae rarissime inveniuntur Cilenti litore, in paucissimis locis petrosis: unum prope Castrum Abbatis, Montem Coracis atque Serram Medianam est, alii tria in rupibus prope Palinuri promontorium (in localitate dicta Salinae), Pyxuntum et Isaciam.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Francisca Valsecchi et alii, in «Bollettino della Società Sarda di Scienze Naturali», vol. 29: 255. Sassari 1993 [1992–93; in 1993 publicatus]


Faboideae Haec stipula ad Faboideas spectat. Amplifica, si potes!