Io vivat

E Vicipaedia
Io vivat (Leyda, 1849)

Io vivat titulus est cantionis studentium quae praecipue in Batavia et in Flandro-Belgica communiter palam in comissationibus studentium aut in nonnullis caerimoniis academicis cantitatur.

Carmen latinum creatum est Lugduni Batavorum tempore cum, regnante in Gallia Napoleone, Res Publica Batavica florebat. Carmen optime exempla priscarum cantionum Goliardorum in multis societatibus Goliardicis cantatarum sequitur.

Haec cantiuncula, sicut illa altera famosa cantio studentium cui titulus Gaudeamus igitur, frequentissime invenitur in diariis et libellis cantionum studiosorum praecipue saeculo undevicesimo.

Nunc semper in universitatibus studiorum Leidensi, Ultraiectensi, Rotterodamensique cum fit caerimonia initii anni academici novensilis hoc carmen ab omnibus una gaudenter canitur.

In Belgica in societatibus studentium tantum prima secundaque stropha in initio comissationum a comissatoribus canuntur. Antverpiae tamen, mos est ut tantùm prima, secunda et ultima stropha canentur.

Bruxellis prima stropha canitur cum, incipiente caerimonia cantuali, ex praeside sodalitatis sive prosenior in aulam procedit .

Carminis versus[recensere | fontem recensere]

Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!
Hoc est amoris poculum,
doloris est antidotum.
Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!
Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!
Dum nihil est in poculo,
iam repleatur denuo.
Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!
Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!
Nos iungit amicitia
et vinum praebet gaudia.
Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!
Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!
Est vita nostra brevior
et mors amara longior.
Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!
Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!
Osores nostri pereant,
amici semper floreant!
Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!
Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!
Iam tota Academia
nobiscum amet gaudia.
Io vivat! Io vivat
nostrorum sanitas!

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Haec scriptio deprompta est magnam partem e Wikipedia.nl nl:Io vivat

Nexus interni