Gas thermocepicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gasia thermocepica[1] sunt gasia atmosphaerica quae radiationem infrarubram ad solum missam absorbeant, effectui thermocepico astruentia. In atmosphaera Telluris, prima gasia thermocepica sunt vapor aquae, carbonii dioxidum, methanum, nitrogenii oxidum?, ozonum. In systemate solari nostro, atmosphaerae Veneris, Martis, Titanis gasia thermocepica etiam continent. Sine gasiis thermocepicis, temperatura crustae Telluris circa 33 °C frigidior quam nunc esset.[2]

Conversione Industriae facta, propter flagrantiam fomitum fossilium, augetur gasiorum thermocepicorum in Telluris atmosphaera quantitas, notabiliter carbonii dioxidi. Quod calefactionem globalem alere putatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!