Gaius Rubellius Blandus

E Vicipaedia

Gaius Rubellius Blandus (nescimus, quando natus sit, mortuus sit anno 38) senator Romanus fuit primo saeculo post Christum natum. Patria eius Tibur, pater eiusdem nominis proconsul Cretae et Cyrenes erat. Frater Lucius Rubellius Geminus anno 29 consul ordinarius creatus est. Ipse anno 1 quaestor Augusti erat, anno 6 tribunus plebis, 11 praetor, anno 18 consul suffectus creatus est. Anno 20 Aemiliam Lepidam, uxorem Drusi Iulii Caesaris esse relegandam, anno 21 contra relegationem Clutorii Prisci relegationem dixit. Anno 33 Iuliam Liviam, filiam Drusi Iulii Caesaris, in matrimonium duxit. Anno 35/36 proconsul provinciam Africam administravit. Filius Rubellius Plautus anno 62 a Nerone imperatore necatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1144