Latinitas bona

Gaius Cornelius Gallus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Simulacrum quod Gaium Cornelium Gallum fingere dicitur (Museum Artium Clevelandense)

Gaius Cornelius Gallus (natus ordine humili Foro Livii anno circiter 70 a.C.n.; mortuus 26 a.C.n.), fuit eques et poeta Romanus.

Bello civili contra Marcum Antonium Gallus legiones Octaviani Caesaris feliciter duxit. Anno 30 a.C.n. itaque primus praefectus Aegypti nominatus est et quasi rex hanc terram administravit[1]. Sed ignotis de causis Octavianus anno 27 a.C.n. ei munus ademit et ad mortem voluntariam coegit, quod variorum scelerum accusatus erat[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Strabo, Geographica XVII.1.53
  2. Dio Cassius 53.23

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • R. D. Anderson, P. J. Parsons, R. G. M. Nisbet, "Elegiacs by Gallus from Qaṣr Ibrîm" in Journal of Roman Studies vol. 69 (1979) pp. 125-155
  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) textus pp. 251-256
  • G. E. Manzoni, Foroiuliensis poeta: Vita e poesia di Cornelio Gallo. Mediolani: Vita e Pensiero, 1995
  • Michael C. J. Putnam, "Propertius and the New Gallus Fragment" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 39 (1980) pp. 49-56

Nexus interni