Latinitas bona

Fridericus Craufurd Goodenough

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Fridericus Craufurd Goodenough, vulgo Frederick Craufurd Goodenough (natus Calcuttae die 28 Iulii 1866; mortuus Londinii die 1 Septembris 1934) fuit argentarius Anglicus et ab anno 1917 usque ad mortem praeses domús Barclay & Co.. Ramum dominiorum, coloniarum et transmarinum eiusdem argentariae anno 1925 condidit; fuit et conditor anno 1931 Domús Londiniensis studentum quae hodie "Collegium Goodenough" appellatur.

Alumnus universitatis Turicensis, Fridericus Craufurd Goodenough anno 1898 in matrimonium duxit Maive Macnamara; filios genuit duo filiasque tres, quorum primus natu fuit Gulielmus Macnamara Goodenough.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.