Latinitas bona

Gulielmus Macnamara Goodenough

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gulielmus Macnamara Goodenough, vulgo Sir William Macnamara Goodenough (natus Londinii die 10 Martii 1899; mortuus die 23 Maii 1951) fuit argentarius Anglicus, ab anno 1947 usque ad mortem praeses (chairman) domi argentariae Barclays. Iam ab anno 1943 fuerat praeses rami dominiorum, coloniarum et transmarinum eiusdem argentariae (a patre F. C. Goodenough conditi) eodemque anno baronettus creatus est. Gulielmus Goodenough per multos annos favebat Domum Londiniensem studentum (hodie "Collegium Goodenough" appellatam) quam pater anno 1931 instituerat. Ab anno fere 1923 fuit socius et amicus Gulielmi Morris, baronis futuri Nuffield, machinatoris et mercatoris divitissimi, cuius opera philanthropica et suadebat et adiuvabat.

Alumnus Aedis Christi Oxoniensis, Gulielmus Goodenough anno 1898 in matrimonium duxit Dorotheam Luisam Gibbs; filios genuit quattuor filiamque unam.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.