Fridericus Augustus Wolfius
Fridericus Augustus Wolfius[1] (natus Hainrode in oppido die 15 Februarii 1759; mortuus Massiliae die 8 Augusti 1824), philosophiae paedagogiaeque professor apud Salinarum Saxonicarum Universitatem fuit philologus Germanicus et studiosus aevi antiqui et de interpretatione Symposii Platonis.
Inprimis notus est suis Prolegomenis ad Homerum, quae sunt prooemium in editione sua carminum epicorum Ilias et Odyssea. Omnes usque ad suum ipsius tempus controversias recensens cum Christiano Amadeo Heyne, magistro suo disputavit, "Homerus" utrum unus fuerit an complures coniectandi sint, porro quis quando ea carmina incohaverit et perfecerit: quaestiones, quae ab aequalibus comprehensive Homerische Frage (quaestio Homerica) nuncupatae sunt. Quam disputantes cum docti omnia argumenta in utramque partem sagacissime pertractarent (et vehementissime inter se certarent), de ista re demum ea scientia et disciplina, quam philologiam nuncupamus, hodierna - non iam solas manuscriptorum variationes comparans - re vera orta est.[2]
Vita
[recensere | fontem recensere]Wolfius ab 1777 usque ad annum 1779 philologiae Gottingae studuit. Deinde professor Almae Matris Halensis et socius cuiusdam academiae scientiarum factus est. Inter adiutores fuerunt Gulielmus von Humboldt, Ioannes Volfgangus Goethius, et Fridericus Schiller.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Antiquitäten von Griechenland. Hammerde in Salinis Saxonicis 1787.
- Darstellung der Alterthums-Wissenschaft. Berolini 1807. (Nachdr. Acta Humaniora. Weinheim 1986) ISBN 3-527-17552-0
- Encyclopädie der Philologie. Expedition d. Europ. Aufsehers, Lipsiae 1831
- Kleine Schriften in lateinischer und deutscher Sprache. Olms, Hildesheim 2003
- vol. 1. Scripta latina. ISBN 3-487-12033-X
- vol. 2. Deutsche Aufsätze. ISBN 3-487-12034-8
- Prolegomena ad Homerum (1795)
- Fridericus Augustus Wolf, Philipp Buttmann: Museum der Alterthumswissenschaften. Realschulbuchhandlung, Berolini 1807 1.vol.
- Fridericus Augustus Wolf, Philipp Buttmann: Museum der Alterthumswissenschaften. Realschulbuchhandlung, Berolini 1810 2.vol.
- Literarische Analekten vorzüglich für alle Literatur und Kunst, deren Geschichte und Methodik. 4 Teile, G.C. Nauck, Berolini (1816 und 1818)
- Vorlesungen über die vier ersten Gesänge der Ilias ed. Usteri. Bern, 1830-31. 2 voll.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Prolegomena ad Homerum . . . scripsit Frid. Aug. Wolfius, vol. 1 (Halis Saxonum: e libraria Orphanotrophei, 1795).
- ↑ Carolus Conradus Lachmann philologus theodiscus Wolfii methodum dissecandi ad Kleinliedertheorie (theodisce rationem carminum parvorum) explicavit et ad textus perquirendos, qui in aliis linguis scripti sunt, adhibuit. Hac ratione nisus sibi persuaserat Nibelungenlied (carmen Nibelungorum), lingua theodisca superiore media (mittelhochdeutsch) scriptum, confectum esse e viginti carminibus singulis inter se primo non conexis. Ita certamina de methodis philologiae transgressa sunt circulo linguis classicis studiorum .
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Salvatore Cerasuolo (Hrsg.): Friedrich August Wolf e la scienza dell'antichità. Univ., Neapoli 1997.
- Otto Kern: Friedrich August Wolf. Niemeyer, in Salinis Saxonicis 1924.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Opera Friderici Augusti Wolf aut de Friderico Augusto Wolf apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Georgios Fatouros, "WOLF, Friedrich August Christian Wilhelm" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 13 (Herzberg, 1998. ISBN 3-88309-072-7) , columnae 1501–1504 (Theodisce)
- Friedrich August Wolf: Prolegomena ad Homerum, 1795 in Projekt "Lyriktheorie" (Germanice)
- De Friderico Augusto Wolf[nexus deficit] in In: Allgemeine Deutsche Biographie (ADB). vol. 43, Lipsiae 1898, pag. 737–748.
- Reinhard Markner: Friedrich August Wolf. Eine Bibliographie