Frenzy (pellicula 1972)

E Vicipaedia
Via Henriettae: habitatio Roberti Rusk, homicidae serialis.

Frenzy ('Furor') est pellicula paenultima ab Alfredo Hitchcock disposita, delata anno 1972, quae in Goodbye Piccadilly, Farewell Leicester Square (1966), libro ab Arthuro La Bern scripto, posita est. Frenzy prima fuit pellicula, quam Hitchcock post annum 1950 in patria sua confecit. In qua pellicula multa dilectissima themata Hitchcockiana insunt, praesertim homo insons, qui scelere quod non commisit accusatur.[1]

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Vita Ricardi Blaney, ducis pristini turmae Regiae classis aeriae, precario incertoque loco est. Dimissus ex ministrandi munere potoriae tabernae damnum suum deplorat Roberto Ruscio, viro blandiloquo amicitiamque omnibus simulanti, qui eum consolatur et exitum futuri equitandi certaminis indicat. Blaney, cum pecuniam non habeat, salutandum it pristinam uxorem suam Brendam, quae officium conciliatorium exercet. Post parvam altercationem Brenda Ricardum ad cenam invitat. Postea Blaney invenit pecuniam quam Brenda in sinum eius clam abdiderat.

Postero die Ruscius officium Brendae intrat et absente secretaria — quippe quae pausam cibariam habeat — eam rapit. Deinde stupratam focali strangulat. Ita patefit spectatoribus Robertum Ruscium esse eum, qui in ephemeridibus "homicida focaliger" nuncupatur. Quo facto discedit. Mox venit Blaney cum Brenda iterum collocuturus, sed ubi clausas esse fores animadvertit, iter continuat, sed simul Brendae secretaria rediens eum conspicit. Caede manifestata Blaney in suspicione ponitur.

Deinde Blaney Barbaram Milligan pristinam cooperatricem amicissime convenit et insontem se esse vehementer dicit. Morantur in deversorio, ubi concumbunt biocolytos eludentes. Blaney, cum res suas in taberna reliquerit, Barbarae ut eas abducat persuadet. In taberna Barbara occurrit Ruscio, qui domum suam ad pernoctandum offert, sed ubi in habitationem perveniunt, Ruscius eam stuprat et occidit. Corpus in sacco abscondit saccumque pervesperi in posticam partem plaustri patatas vecturi conicit.

In cubiculum suum reversus animadvertit fibulam focalis gemmatam (cum prima R littera) nusquam inveniri: quam paulatim intellegit a Barbara dum renititur abscissam ac testimonio gravissimo adversus se esse. Itaque ad plaustrum redire et receptaculum onerarium conscendere cogitur, ut testimonium periculosum recuperet, sed plaustrum moveri incipit, dum desperate pomis terrestribus obrutus intus laborat. In vectura salebrosa demum offendit fibulam, quae rigide inter digitos cadaveris compressa manet. Vi digitis adlata fibulam aegre exsolvit. Obtusus quassationibus et pulvere patatarum obtectus ex plaustri receptaculo exit et in habitationem suam in Covent Garden sitam revertitur.

Barbarae deprehenso corpore Blaney non solum de Brendae sed etiam de Barbarae caede suspectus habetur. Sollicito animo adit Ruscium, de cuius facinoribus nihil scit, auxilium petens. Ruscius liberalitatem simulans habitationem suam praebet, in qua Blaney se occultare possit, sed re vera eum prodere cogitat. Paulo post Blaney ianuam pulsari audit. Cum a biocolytis capitur, intellegit ista homicidia a Ruscio facta esse.

Blaney ab iudicibus reus criminis condemnatur. Cum in carcerem deducitur, magno clamore se insontem esse protestatur declaratque Robertum Ruscium verum homicidam esse. Quae cum ita sint, Ruscius ab inspectore superiore Oxford clanculum examinatur, testimoniorumque argumenta ab eodem retractantur. (Hitchcock sane facete inspectorem Oxford facit cum uxore ad cenam de hac re conloquentem, ut fercula "exotica" uxoris palatum) parum permulcentia vitare possit.)

Blaney, nunc in carcere, liberare se cogitat ultionemque petit. Itaque de industria se violat et in valetudinarium deducitur, unde concaptivis adiuvantibus effugit. Habitationem Ruscii intrat, et Ruscius in lecto dormire videtur. Ulciscendi cupidus iacentem tubo ferit. Sed re vera percutit mulierem iam mortuam habentem in collo Ruscii focale, quo strangulata est. Simul prodit inspector Oxford, qui Ricardum Blaney in fuga Ruscium petere pro certo habet. Blaney innocentiam suam adprobat, cum in scalaribus crepitum magnum audiunt. Intrat Ruscius magnam arcam in cubiculum trahens. Oxford Ruscium intuens "... et sine focali est" inquit. Ruscius flagranti crimine deprehensus arcam demittit.

Partium divisio[recensere | fontem recensere]

Primae partes
Secundariae partes (selectae)
Persona camaeus
  • Initio pelliculae Alfredus Hitchcock in auditorum coetu stat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Harris & Lasky 1976: 239.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Foery, Raymond (2012) Alfred Hitchcock’s Frenzy: The Last Masterpiece. Rowman & Littlefield.
  • Freeman, Jonathan (2015) The Cambridge Companion to Alfred Hitchcock. Cambridge University Press.
  • Harris, Robert A. & Lasky, Michael S. (1976) The Films of Alfred Hitchcock. The Citadel Press.
  • Linnarz, Reuven (2021) Frenzy. Filmtripp, 28 Maii.
  • Wood, Robin (2002) Hitchcock's Films Revisited. Columbia University Press.