Covent Garden

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Forum Covent Garden ubi olim olera vendebantur

Covent Garden est regio Londiniensis in parte orientali Finis Occidentalis inter St Martin's Lane et Drury Lane sita, ubi olim erat forum olitorium pomariumque. Nunc est locus celeber mercaturae et periegesis, ubi iacet Theatrum Regium Melodramatis (Royal Opera House, ipsum saepe Covent Garden appellatum). Regio a via magna Long Acre dividitur: ad septentrionem sunt varia negotia privata circa Neal's Yard et Seven Dials, ad meridiem iacet platea media, ubi sunt actores spectaculorum, aedificia elegantia, Theatrum Regium Drury Lane, ac Museum Vecturae Londiniense.

Hic in antiquitate erant campi, in quibus Anglosaxones saeculo VII urbem mercatoriam Lundenvic condiderunt, qui deinde in campos reducti sunt postquam Lundenwic exeunte saeculo IX est relictum. Ante annum 1201 abbati Westmonasterienses partem agrorum munierunt ut in arva pomariaque converterent, "hortus abbatús et conventús" appellata, unde nomen Anglicum. Hortus tempore reformationis Anglicae a Henrico VIII rege captus, anno 1552 comitibus Bedfordiensibus venditus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]