Formula:PaginaMensis/Iulii 2009

E Vicipaedia

Ayn Rand (2 Februarii 19056 Martii 1982) fuit scriptrix et philosopha Russica-Americana saeculi vicensimi. Opus magnum eius opinatur esse mythistoria Atlas Shrugged.

Rand inprimis pro fabulis et mythistoriis eius nota est, demum pro schola philosophica ab ea condita, nomine Obiectivismo, quae multum contendit de ratione persequenda beataque vita. Rand ubique rationem, liberos mercatus et ius hominis singulis efflictim defendit. Omnes libri eius usque hodie manent populares in Civitatibus Foederatis.