Atlas Shrugged

E Vicipaedia
Inscriptum murale quod Anglice rogat: "Quis est John Galt?", sententia seu cantilena praeclara ex libro Atlas Shrugged.

Atlas Shrugged (Latine fere 'Atlas excussit [sc. mundum]') est liber ab Ayn Rand anno 1957 Anglice scriptus.

Haec cum fabula incipit, in paene omne terrarum orbe socialismus vel communismus regnant. Civitas quaedam scilicet Civitates Foederatae Americae adhuc communismo resistere et mercatura et mercium fabricatione libera uti non desinit. Sed etiam hac in civitate libera mercaturavalde est in periculo. Non solum magistratus rei publicae sed etiam multi capitalistae non iam libertate uti volunt, sed regulis edictionibusque legibusque oeconomiam "aequaliter" ut dicunt dirigere malunt.

Saepenumero critici fabulam praesentant ut in communismum scriptam. Fortius autem contra illos scripta est, qui decennio quinto et sexto saeculi vicensimi placita Keynesiana sequebantur et qui post Magnam Depressionem oeconomicam decennii quarti non iam mercatura libera confisi magistratui rei publicae oeconomiam civitatis dirigendam esse putabant. Ita Ayn Rand etiam illos nonnullos capitalistas ut homines malos describit qui de magistratu publico auxilium suis inceptis expectent.

Tempus quo res fabulae aguntur eo conici potest quod machinae vectrices in fabula aut carbone aut ligno ardente aut materia Dieseliana impelluntur.

Atlas figura mythologica in fabula ab Ayn Rand scripta est imago illorum conductorum qui res novas creant. Ut illi inceptores ut ita dicam mundum haud ferant, tamen oeconomiam pro bono publico sustinent, sed nunc satis habent regularum imperiorumque magistratus. Nunc non operarii sed conductores operistitium faciunt. Ita fit, ut tota oeconomia lente quidem sed necessario corruat. Pontes conlabuntur, cuniculi ferriviarii concidunt, hamaxostichi vel in solitudinibus partium subsidiariarum inopia iacent vel calamitatibus concurrunt.

Postremo inertia magistratuum illorumque qui illos sequuntur etiam civitates foederatas Americae in perniciem dat. Solummodo in valli solita Montium Saxosorum homines et feminae liberae libera mercatura utuntur ut fortasse olim libertas oeconomiae in mundum reveniat.