Formula:PaginaMensis/Ianuarii 2009
Pecunia dicitur res quaedam quae danda est cum quis rem emere vult. Medium est per quam commercium faciendum est et ex antiquitate est maximi momenti oeconomiae.
Usque ad saeculum vicesimum omnes nummi, quae sicut pecunia fungebantur, ex auro, argento aut aere auctoritate rectionis cudebantur, et mandata nummaria, syngrapha nummaria, et chartae argentariae solae ex fundis metallorum in argentaria servatis trahebant. Anno 1971 autem omnes orbi terrarum civitates per leges systema novum instituerunt, vulgo pecunia fiduciaria appellatum, ubi sola argentaria centralis in quaque civitate potest imprimere chartas argentarias. His tesseris novis in argentaria metallum non adest, sed valorem moderantur duo instituta in quaque civitate: argentaria centralis et aerarium publicum. …