Fontanetum (abbatia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Fontanetum (discretiva)

Fontanetum

Fontanetum est abbatia Cisterciensium anno 1119 in Burgundia (hodie praefecturae Clivi Aurei in Francia) condita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Abbatia Fontaneti a sancto Bernardo Claraevallensi ipso anno 1118 fundata inter antiquissimas abbatias numeratur, quae directo a Cistercio conditae sunt. Nomen ei a paludibus circumcirca sitis datum est, quibus territorium pullullabat ante monachorum adventum. Saeculo XII florebat viris religiosis ducentenis ibi degentibus. Oeconomice a nemine dependebant, quippe qui agros colerent et iumenta pascerent. Claustra minus valere coeperunt saeculo XVI quo abbates non iam a monachis electi potestate regia nominati sunt.

Tempore rerum novarum crudeli inde ab anno 1789 monachorum numerus ad duodecim reductus est. Anno 1790 abbatia abolita velut possessio nationalis vendita est. Anno 1820 autem Elias de Montgolfier locum in fabricam chartaceorum faciendorum mutavit.

Anno 1906 Eduardus Aynard, Lugdunensis homo argentarius et artium cultor territorium acquisivit; qui restaurationes multas incohari iussit ad statum structorium pristinum quam optime restituendum. Nostris diebus familia Aynard porro curam habet de hoc loco sancto, quem Societas cultui humanitatique provehendis anno 1981 solemniter hereditati mundanae culturali adscripsit.

Mystagogia trans monasterium[recensere | fontem recensere]

Delubrum[recensere | fontem recensere]

Introitus ad ecclesiam

Anno 1139 ecclesiae constructio incohata erat, quam anno 1147 summus pontifex Eugenius III ipse consecravit. In orientem versa frontem omnino modestam habet. Saeculo XVIII barbari rebus novis inflammati portam eius principalem destruxerunt. Ecclesiae est in forma crucis immissae metrorum 66 in longitudinem et metrorum 17 in altitudinem. Navi principali duae laterales additae sunt, transversa navis quoque et insuper apsis plana modo puro Romanico cum camera perpulcra. Secundum Sancti Bernardi voluntatem in ecclesiis Cisterciensibus statuae paucae insunto, ne oratoris attentio imaginibus nimiis perturbetur. In septentrione statua Deiparae est saeculo XIII exeunte sculpta. Post eam est porta mortis, quae dicitur, ad sepulcretum ducens. Chorus ecclesiasticus opere figlino saeculi XII e vitro metallico ornatus est quod verisimiliter olim partes fani multas cooperiebat. Ad altare privilegiatum cippi sunt, inter quos tumba episcopi Eberardi Norvicensis cum cruce episcopali depicti. Iste homo ecclesiasticus Anglicus a patria sua expulsus in Francogallia exsilium et pacem invenit. In apsidis muro historiae nonnullae evangelicae videri possunt, e.g. de Salvatoris nativitate. In meridie transversalis navis autem sepulcrum maximi momenti est quod ornant statuae equitis Mellonis Spissia oriundi eiusque uxoris, e stirpe nobilium Burgundiensium.

Dormitorium[recensere | fontem recensere]

Scalis uteris media in ecclesia ut advenias in monachorum dormitorium. Cui trabes quercorum post annum 1450 affabre confectae insunt. Regula Benedicti iubet omnes monachos in eodem conclavi dormituros; Fontaneti in palea dormiebant parietibus minimis separati.

Monachorum dormitorium tabulato in secundo

Ambitus[recensere | fontem recensere]

Ambitus totius monasterii cor spiritale appellari potest ubi homines et laborabant et legebant et meditabantur. Ibi et libros ad dispositionem fuerunt, quorum pegmata adhuc agnosci possunt. Columnas modestas plantarum imagines ornant. Medio ex ambitu oculos elevabis tam ad turrim campanarum quam ad caminos calefactionis saeculi XII. Opus figulinum originale adhuc in parte meridiana spectari potest necnon introitus ad refectorium quod monachi ipsi saeculo XVIII removerant.

Capitulorum conclave[recensere | fontem recensere]

Ex ambitus oriente trans arcum in aulam lectiuncularum duceris camera bella tectum ubi regulae capitula recitabantur et praedisputabantur necnon communitatis necessitates publice moderabantur. Conclavia minora duo contigua sunt quorum alterum sacristiae serviebat, alterum autem locutorio. Hinc in laboratorium ibatur ubi e.g. manuscripta confecta sunt.

Valetudinarium[recensere | fontem recensere]

E porta quae inter laboratorium et lectiuncularum diaetam inspicitur valetudinarium cum maeniano saeculi XVIII habemus. Haud procul herbarium cum plantis salubribus est.

Officina ferraria[recensere | fontem recensere]

In parte abbatiae meridiana est ergasterium amplissimum mediaevale metra 53 longum et metra 13,50 largum. Quod confectum est saeculo XII exeunte; revera duabus ex partibus consistit. Exercebantur metalla apud monasterium quae postea ad aquas monasticas retractabantur. Martella magna ibi erant itaque instrumenta in monasteria excussa ab omnibus vicinis magni aestimabatur et haud vili pretio emebantur. Saeculo XIX stagnum cum aquae deiectu additum est. Tructae in aquis denique de piscatoria traditione testimonium dignum perhibeant.

Carcer[recensere | fontem recensere]

Saeculo XVI carcer ad cubicula adstructus est; num zona haec aliis rebus in usu fuerit (e.g. ad res pretiosas deponendas) incertum est.

Pinacotheca pro Seguin nominata[recensere | fontem recensere]

Anno 1850 Marcus Seguin, Eliae de Montgolfier gener, aedificium erexit in situ culinae pristinae. Marcus homo scientificus et technicus res ferriviarias in Francogallia valde promovit.

Abbatum in commendam electorum palatium[recensere | fontem recensere]

Post aedes saeculi XIX invenitur aedificium quoddam nobile saeculi XVIII, mansio abbatum qui in commendam, i.e. honoris caussa sine muneribus, vocatiu erant. Isti enim abbates, contra regulae Sancti Benedicti ordinem, a rege Francico ipso nominati sunt ex anno 1547.

Columbarium[recensere | fontem recensere]

A latere dextero palatii abbatialis in via ad ecclesiam ducenti columbarium reperitur. Turris parietes crassi usque saeculum XII retrahi possunt. Latere ab altero statuae canium duae memoriam dant de cavea in quam olim inclusi sunt canes ducum Burgundiensium venatorii.

Peregrinorum cappella et pistrina[recensere | fontem recensere]

Aedificium magnum, ubi bibliotheca et lapidarium erant, saeculi XIII est. Prius peregrinis interdictus introitus ad monasterum erat, ut orationes fundere in oratorio proprio deberent. Pistoria taberna ad nostros dies intacta mansit.

Ianitoris domus[recensere | fontem recensere]

Saeculi XV zona haec est cum habitatione super portam aditoriam sitam, in qua ianitor vigil cum cane suo habitavit. Ad sinistram partem est zona hospitalis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Louis André, L’Abbaye de Fontenay. De saint Bernard au patrimoine mondial, Lutetia: Belin-Herscher, 2003, 157-XVI p. (Les destinées du patrimoine).
  • L. Aquilina, P. Baptiste et J.-P. Deroin, « Étude géologique des matériaux de construction de la forge de l’abbaye de Fontenay (Bourgogne, France) », apud Paul Benoît et Denis Cailleaux, Moines et métallurgie dans la France médiévale, Lutetiae : A.E.D.H.E. : Picard, 1991, p. 299-314.
  • Jean-Baptiste Auberger, Mystère de Fontenay : la spiritualité de saint Bernard en majesté, St-Léger-Vauban : Ed. Zodiaque, 2001, 176 p. (La voie lactée).
  • Lucien Bégule et Hubert Aynard, L’abbaye de Fontenay et l’architecture cistercienne, in editione sexta: H. Laurens, 1984 (1913), 78 p.
  • Paul Benoît, « La forge de l’abbaye de Fontenay », apud Dossiers : histoire et archéologie, 107 (juill.-août 1986), p. 50-52.
  • Paul Benoît, « Les mines de Fontenay », apud BENOÎT (Paul) et CAILLEAUX (Denis), Moines et métallurgie dans la France médiévale, Lutetiae: A.E.D.H.E. : Picard, 1991, p. 289-298.
  • Paul Benoît et Monique Wabont, « Mittelalterliche Wasserversorgung in Frankreich. Eine Fallstudie : Die Zisterzienser », apud Klaus Grewe et Clemens Kosch (ed.), Die Wasserversorgung im Mittelalter, Moguntiaci : P. von Zabern, 1991 (Geschichte der Wasserversorgung, 4), p. 185-226.
  • Pierre Bourgeois, Abbaye Notre-Dame de Fontenay, monument du patrimoine mondial : architecture et histoire, Begrolles-en-Mauges : Abbaye de Bellefontaine, 2000, 2 vol., 238, 416 p. * Denis Cailleaux, « Enquête sur les bâtiments industriels cisterciens : l’exemple de Preuilly », apud Bulletin de la Société nationale des antiquaires de France, (1991), p..
  • Denis Cailleaux, « Enquête monumentale sur la forge de l’abbaye de Fontenay et les bâtiments industriels cisterciens. Premiers résultats », apud Paul Benoît et Denis Cailleraux, Moines et métallurgie dans la France médiévale, Lutetiae: A.E.D.H.E. : Picard, 1991, p. 315-352.
  • Charles Grégoire, « Everard, évêque de Norwich, “bâtisseur” de l’abbatiale cistercienne de Fontenay », Cîteaux, 43 (1992), p. 418-425.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Abbatiam Fontaneti spectant.