Roman numeral 10000 CC DD.svg

Flumen Mackenzie

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mackenzie flumen
Mackenzie flumen prope Castellum Providentiae (Fort Providence)
Longitudo 1738 chm
Moles decussis 9700 /s
Area ex qua aqua affluit 1 805 200 chm²
Principium Lacus servorum maior
Ostium Mare Beaufort
Regio Territoria septentrio-occidentalia
(Canada)

Vide etiam paginam discretivam: Mackenzie

Flumen Mackenzie[1] est flumen in Territoriis septentrio-occidentalibus Canadae. Νomen Alexandri Mackenzie exploratoris Scotici cepit, qui anno 1789 ripas fluminis a meridie ad septentrionem investigavit. E Lacu servorum maiore prope Castellum Providentiae (Fort Providence) initium cepit. Circiter 1738 chiliometra patet et in Mare Beaufort Oceani Arctici effunditur. Per silvam borealem desertam et tundram aquas fert. Lacus Ursini magni aquas Flumen Ursinum maius in Mackenzie flumen affert; alii tributarii Liard, Flumen arcticum rubrum (Arctic Red River), Athabasca sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Catalogus plantarum ... quas collegit ... Carolus Koch Jenensis, in: Linnaea: ein Journal für die Botanik in ihrem ganzen Umfange, vol. 15, Salinis Saxonicis 1841 (p. 583 apud Google Books); Caroli Heinrich Monographie des Eléagnacées, 1909, p. 21. Vel melius Mackenzii flumen, cf. binomen Hedysarum mackenzii.
    Anglice Mackenzie River, Francogallice Fleuve de Mackenzie, Dene Deh-Cho, Inuvialuktun Kuukpak. Nomina indigena ambo Flumen Magnum significant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 61°11′37″N 117°20′52″W, 69°11′52″N 135°1′19″W • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mackenzie flumen spectant.