Alba Domnica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alba Domnica Augusta

Alba Domnica (nata ante annum 337, mortua post annum 378) uxor imperatoris Valentis erat.

Origo[recensere | fontem recensere]

Pater eius Petronius miles erat, "ex praeposito Martensium militum promotus repentino saltu patricius"[1].

Vita[recensere | fontem recensere]

Quando Valenti nupsisset, nescimus, sed anno 365 filiae eius iam a grammatico erudiebantur. Itaque Valens eam iam ante imperium duxit. Imperatori tres liberos peperit: Filias Anastasiam et Carusam et filium Flavium Valentinianum Galatem natum anno 366. Post mortem mariti in Proelio Hadrianopolitano Domnica vicaria imperii fuit et Constantinopolin a Gothis defendebat, dum Theodosius I imperator a Gratiano, nepote Valentis et imperatore occidentis, successor in oriente nominatus est. Quando aut quo modo mortua sit, nescimus[2].

Notae[recensere | fontem recensere]