Flavius Asclepiodotus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Asclepiodotus (natus saeculo 4, mortuus saeculo 5) vir publicus Imperii Romani Orientalis erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Frater eius Leontius philosophus erat, cuius filia Athenais nomine Aeliae Eudociae anno 421 imperatori Theodosio II nupsit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 422 Asclepiodotus comes sacrarum largitionum erat et a die 14 Februarii 423 ad usque 1 Februarii 425 praefectus praetorio per Orientem. Anno 423 etiam consul una cum Flavio Avito Mariniano erat. Anno 425 a magistratu praefecti depositus est, quod Simeon Stylites monachus eum propter fidem paganum accusaverat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gunter Stemberger, Jews and Christians in the Holy Land: Palestine in the Fourth Century, anno 2000, p. 311


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus XIII et Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus X
Consul
423
cum
Flavio Avito Mariniano
Successores:
Flavius Castinus et Flavius Victor