Leontius (philosophus)

E Vicipaedia

Leontius (natus saeculo 4 Athenis, mortuus eodem loco anno 420[1]) philosophus Sophista erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filia eius Athenaïs erat, quae post patris mortem nomine Aeliae Eudociae ad fidem Christianam transiit et Theodosio II imperatori nupsit. Filius Flavius Asclepiodotus anno 423 consul ac deinde praefectus praetorio per Orientem fuit. Ceteri filii erant Gessius praefectus praetorio per Illyricum et Flavius Valerius, consul anni 432.

Vita[recensere | fontem recensere]

Leontius ab anno 415/416 Athenis cathedram Rhetoricae tenuit[2]. Ante matrimonium filiae mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Giusto Traina, 428 AD, An Ordinary Year at the End of the Roman Empire, 2011, o. 46
  2. Olympiodorus Thebanus, fragmentum 28