Flagellum (biologia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flagellum[1] est organulum singulare aut numero exiguo (contra ciliorum multitudinem) quo nonnullae cellulae moventur. Cellulae flagellatae exemplum est spermatozoon. Et multa protozoa flagello ad sese movendum utuntur.

Flagelli structura interna e novem filamentis binis microtubulorum constat inter se per dineinum proteinum conexis, et filamento duplici in medio flagelli per nexinum ligatis. Microtubuli quidem, qui e corpore basali (flagellum cellulae iungente) producuntur, motum flagello permittunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Donáth, T. & Crawford, G.C.N. (1969). Anatomical dictionary with nomenclature and explanatory notes. Oxoniae/Londinii/Edinburgi/Novi Eboraci/Toronti/Sydneii/Lutetiae/Brunsvici: Pergamon Press.