Roman numeral 10000 CC DD.svg

Festivitas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
A summa et laeva ad imam et dextram, vel a summa ad imam (mobile): varii homines rident: ex Afgania, Tibeto, Brasilia, Malaesia.
Hadith Muhammad al-Baqir de festivitate.
Boris Yeltsin et Gulielmus Clinton ioco fruuntur, contra differentias linguae.
Miratio est elementum festivitatis.
Calix cerevisiae a Camden Town Brewery (Londinii) factus.
Scaenographia quaesita effectui comico adhibita pro turri inclinata Pisis.

Festivitas, etiam facetiae et lepos in iocando,[1] est inclinatio usuum ad risum provocandum et oblectationem praebendam. Humor, vocabulum in nonnullis linguis hodiernis, ex medicina humorali Graecorum antiquorum derivatur, theoria quae docebat aequilibrium fluidorum in corpore humano, humores appellati, valetudini animique motibus imperari.

Homines omnium aetatum culturarumque festivitati respondent. Plures homines festivitatem experiri possunt, se aliqua re ridicula oblectantes, ridentes, subridentes, et ergo sensum festivitatis habere putantur, homo enim quo carens rem ipsam ut videtur inexplicabilem, absonam, etiam irrationalem putare potest. Quamquam per iudicium personale ad ultimum decretum, gradus per quem homo aliquam rem festivam putat multis variabilibus innititur, quae locum geographicum, culturam, maturitatem, gradum educationis, intelligentiam, et contextum amplectuntur. Exempli gratia, pueri slapstick sicut exhibitiones puparum Punch et Judy vel adumbrationes Tom et Jerry spectare malle possunt, quorum natura corporea eis patet. Ex contrario, urbana festivitatis genera, sicut ironia et satura, intellegentiam significationis contextúsque socialis poscunt, et ergo spectatores maturos allicere solent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Graecia antiqua[recensere | fontem recensere]

Occidentalis festivitatis theoria in scriptis Platonis coepit, qui Socrati (personae semihistorico) in dialogo Philebus sententiam tribuit quae dicit essentiam rerum ridicularum est ignorantia in infirmis, qui irrisi ulcisci non possunt. Deinde, in philosophia Graeca, Aristoteles, in commentatio de rebus poeticis (1449a, pp. 34–35), proposuit deformitatem quae stomachum non movet festivitati fundamenta esse.

India[recensere | fontem recensere]

In antiquo dramate Sanscritico, Natya Shastra Bharata Muni festivitaten (hāsyam) definiebat unum ex novem navis rasis, praecipuis rasis (responsis animi motús), quae in spectatoribus per bhavas inspirari possunt, imitationes animi motuum quas histriones agunt. Quaeque rasa cum certa bhava in scaena acta consociatur.

Rationes[recensere | fontem recensere]

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Sunt multae felicitatis taxinomiae; hic index ad pipiationes festivas digerendas a Iulia Taylor Rayz anno 2012 adhibitus est.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. D. P. Simpson, ed., Cassell's Latin Dictionary, ed. 5a (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 730.
  2. "Automatic Humor Classification on Twitter". 2012 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alexander, Richard. 1984. Verbal humor and variation in English: Sociolinguistic notes on a variety of jokes.
  • Alexander, Richard. 1997 Aspects of verbal humour in English. Google Books.
  • Basu, S. 1999. "Dialogic ethics and the virtue of humor." Journal of Political Philosophy 7, no. 4 (December): 378–403. doi:10.1111/1467-9760.00082. Abstractum.
  • Billig, M. 2005. Laughter and ridicule: Towards a social critique of humour. Londinii: Sage. ISBN 1-4129-1143-5.
  • Bos, E. H., E. Snippe, P. de Jonge, et B. F. Jeronimus. 2016. "Preserving Subjective Wellbeing in the Face of Psychopathology: Buffering Effects of Personal Strengths and Resources." PLoS ONE 11 (3): e0150867. doi:10.1371/journal.pone.0150867. PMID 26963923. PMC 4786317. Bibcode 2016PLoSO..1150867B.
  • Bricker, Victoria Reifler. 1980. " The Function of Humor in Zinacantan." Journal of Anthropological Research 36, no. 4 (winter): 411–18. Editio interretialis apud JSTOR.
  • Buijzen, Moniek, et Patti M. Valkenburg. 2004. "Developing a Typology of Humor in Audiovisual Media." Media Psychology 6 (2): 147–67. doi:10.1207/s1532785xmep0602_2 (Abstract).
  • Carrell, Amy. 2000. Historical views of humour. University of Central Oklahoma.
  • García-Barriocanal, Elena, Miguel-Angel Sicilia, et David Palomar. 2005. A Graphical Humor Ontology for Contemporary Cultural Heritage Access. Ctra. Barcelona, km.33.6, 28871 Alcalá de Henares (Madritum): University of Alcalá.PDF.
  • Gibson, Janet M. 2019. An introduction to the psychology of humor. Abingdoniae Oxoniensis et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 9780429000959 (Ebook).
  • Goldstein, Jeffrey H., et al. 1976. "It's a Funny Thing, Humour." In Humour, Laughter, and Comedy: A Bibliography of Empirical and Nonempirical Analyses in the English Language. Ed. Antony J. Chapman et Hugh C. Foot. Oxoniae et Novi Eboraci: Pergamon Press.
  • Hurley, Matthew M., Daniel C. Dennet, et Reginald B. Adams, Jr. 2011. Inside Jokes: Using Humor to Reverse-Engineer the Mind. Cantabrigiae Massachusettae: The MIT Press. ISBN 978-0-262-01582-0.
  • Holland, Norman. 1982. "Bibliography of Theories of Humor." In Laughing: A Psychology of Humor, 209–223. Ithaca: Cornell University Press.
  • Martin, Rod A. 2007. The Psychology of Humour: An Integrative Approach. Londinii: Elsevier Academic Press. ISBN 978-0-12-372564-6.
  • McGhee, Paul E. 1984. "Current American Psychological Research on Humor." Jahrbuche für Internationale Germanistik 16 (2): 37–57.
  • Mintz, Lawrence E., ed. 1988. Humor in America: A Research Guide to Genres and Topics. Westport Connecticutae: Greenwood. ISBN 0-313-24551-7. OCLC 16085479.
  • Mobbs, D., M. D. Greicius, E. Abdel-Azim, V. Menon, et A. L. Reiss. 2003. "Humor modulates the mesolimbic reward centres." Neuron 40 (5): 1041–48. doi:10.1016/S0896-6273(03)00751-7. PMID 14659102.
  • Nilsen, Don L. F. 1992. "Satire in American Literature." In Humor in American Literature: A Selected Annotated Bibliography, 543–48. Novi Eboraci: Garland.*Pogel, Nancy, et Paul P. Somers, Jr. 1988. "Literary Humor." In Humor in America: A Research Guide to Genres and Topics. Ed. Lawrence E. Mintz, 1–34. Londinii: Greenwood.
  • Raskin, Victor. 1985The Semantic Mechanisms of Humor. Springer. ISBN 978-90-277-1821-1.
  • Roth, G., R. Yap, et D. Short. 2006. "Examining humour in HRD from theoretical and practical perspectives." Human Resource Development International 9 (1): 121–27. doi:10.1080/13678860600563424.
  • Wogan, Peter. 2006. "Laughing At First Contact." Visual Anthropology Review 22, no. 1 (spring): 14–34. doi:10.1525/var.2006.22.1.14 (Abstract).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide festivitatem in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad photographemata festivitatis spectant (humor, Humor).