Latinitas nondum censa

Ferdinandus de Wrangel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ferdinandus de Wrangel
Res apud Vicidata repertae:
Ferdinandus de Wrangel: imago
Nativitas: 29 Decembris 1796; Pscovia
Obitus: 25 Maii 1870; Tarbatum
Patria: Imperium Russicum, Estonia

Officium

Munus: explorator, geographer, Politicus

Memoria

Laurae: Order of Saint Anna, 1st class, Order of Saint Anna, 2nd class, Order of the White Eagle, Order of Saint Stanislaus, 1st class, Order of Saint Stanislaus, 2nd class, Order of St. Vladimir, 4th class, Order of St. Vladimir, 2nd class, Demidov Prize

Baro Ferdinandus Fridericus Georgius Ludovicus de Wrangel (Theodisce Ferdinand Friedrich Georg Ludwig von Wrangel), seu Ferdinandus (Theodorus) Petri filius Wrangel (Russice Фердинанд (Фёдор) Петрович Врангель, tr. Ferdinand (Fëdor) Petrovič Vrangel' ), natus 9 Ianuarii 1797 Pscoviae, mortuus 6 Iunii 1870 Tarbati, erat navarchus, explorator et geographus Russicus (originis Theodiscae), unus e conditoribus Societatis Geographicae Russicae, ab anno 1855 socius honoratus Academiae Scientiarum Petropolitanae.

Ferdinandus de Wrangel natus est in familia nobili, ad domum Lagena gentis Wrangel (Wrangell) pertinenti.[1] Annis 18171819 (cum Basilio Golovnin praefecto), annis 18241827 (iam ipse it praefectus) atque anno 1836 circumnavigationes perfecit. Annis 18201827 expeditione litus partium aquilonis Siberiae exploranti praefuit. Annis 18291835 gubernator princeps terrarum Imperii Russici in America Septentrionali erat, etiam illo tempore litus Americanum a Freto Beringiano ad Californiam exploravit. Dein in nonnullis officiis Petropoli favebat operi, e.g. annis 18551857 minister marinus Imperii Russici erat. Certa opera geographica scripsit.

Insula Wrangel (seu Insula Wrangelii) nonnullaque alia obiecta geographica in eius honorem vocantur.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Genealogisches Handbuch der baltischen Ritterschaften, Teil: Estland. Volumen I. Gorlicii, 1931. p. 596

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferdinandum de Wrangel spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!