Felicitas Robertus de Lamennais

E Vicipaedia
Hugo Felicitas Robertus de Lamennais, theologus et politicus

Felicitas Robertus vulgo Félicité Robert de Lamennais (natus die 19 Iunii 1782 Maclovii, mortuus die 27 Februarii 1854 Lutetiae) fuit philosophus francogallicus et auctor politicus. Operam impendit ad adunandum liberalismos politicum et theologicum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Adulescens litteris Ioannis Iacobi Rousseau intente studuit aliorumque scriptorum Aevii Illuminationis.

Primum magni ponderis opus, quod una pepigerant ille et frater anno 1808, tractavit statum Ecclesiae Catholicae Romanae in Francia. Fauta est revivificatio vitae catholicae in Francia, quod consiliis officialibus Napoleonis obstitit. Inde in indicem prohibitorum librorum positum est.

Anno 1816 Lamennais sacerdos catholicus ordinatus est. Mox in turbam illustrissimorum clericorum temporis eius acceptus est. Fundavit anno 1830 cum reverendo domino Ioanne Baptista Henrico Lacordaire et cum scriptore Carolo de Montalembert, duce politico, periodicum haud omnibus placitum. Id praetitulatum est L'Avenir. Cuius moderatores operam dabant, ut provehantur democratia et divisio rerum saecularium a rebus ecclesiasticis.

Cum Summus Pontifex anno 1832 cogitationes tales sub anathemate esse declaravisset, periodicum citatum non iam prolatum est. Post editionem operis Paroles d’un croyant (anno 1834) Lamennais ecclesiam suam reliquit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean-René Derré: Lamennais, ses amis et le mouvement des idées à l’époque romantique 1824–1834, Klincksieck 1962.
  • Waldemar Gurian: Die politischen und sozialen Ideen des französischen Katholizismus 1789/1914, Volksvereins-Verlag 1929.
  • Julian Strube: Ein neues Christentum. Frühsozialismus, Neo-Katholizismus und die Einheit von Religion und Wissenschaft. In: Zeitschrift für Religions- und Geistesgeschichte 66/2, 2014, p. 140–162.
  • Andreas Verhülsdonk: Religion und Gesellschaft: Félicité Lamennais, Peter Lang 1991.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Monumentum in honorem Felicitatis Roberti de Lamennais, in saltu quodam apud Saint-Pierre-de-Plesguen
  • Réflexions sur l'état de l'église en France pendant le 18-ième siècle et sur sa situation actuelle (1808)
  • De la tradition de l'église sur l'institution des éveques (1814)
  • Essai sur l'indifference en matière de religion (1817 sqq.)
  • De la religion considérée dans ses rapports avec l'ordre public et civil (1825–1826)
  • Les Progrès de la revolution et de la guerre contre l'église (1828)
  • Paroles d'un croyant (1834)
  • Le Livre du peuple (1837)
  • De l'esclavage moderne (1839)
  • Politique à l'usage du peuple (1839)
  • Esquisse de philosophie (1840)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]