Carolus de Montalembert

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus de Montalembert anno 1831.

Carolus Forbes-Renatus, comes de Montalembert (Londinii die 15 Aprilis 1810 natus; Lutetiae die 13 Martii 1870 mortuus), fuit diurnarius, rerum gestarum scriptor, et rerum politicarum peritus Francicus et conditor doctrinae Catholicismi liberalis. Anno 1851 in Academiam Francicam cooptatus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius ingeniarii et legati Marci Renati Montalambert Londinii natus est, ubi pater exsul erat. Primo cooperationes cum Felicitate Roberto de Lamennais inierat, quas post editionem libri »Paroles d'un croyant« (1834) deseruit. Ex anno 1831 autem senator Francicus in camera superiora fuit anno 1843 editurus libellum de catholicorum muneribus (»Du devoir des catholiques dans la question de la liberté d'enseignement«) quo pugna de libertate educatoria orta est. Iesuitas defendens anno 1847 Commissionem de libertate religiosa condidit. Etiam pro christifidelibus catholicis in Polonia, Graecia et Helvetia tuba signum dabat modo maxime volubili. Die 28 Februarii 1848 se rem publicam fovere dixit et parlamentum iniit; postea etam circulum legiferum electu est. Ex anno 1852 socius Academiae factionem condidit, a qua modum in modernum libere pro ecclesia catholica inclamatum est. Quo magis deplorandum, cum litteris die 7 Martii 1870 datis contra infallabilitatem papalem dogma scribere debuit.

Inter opera sint digna menionis: »Histoire de sainte Élisabeth de Hongrie« (Lutetiae 1833); »Des intérêts catholiques an XIX. siècle« (1852); »Les moines d'Occident, depuis saint Benoît jusqu'à saint Bernard« (1860–67); »Le Pape et la Pologne« (1864). Omnium operum editio annis inter 1861 et 1868 edita est quam sequebantur »Discours« (editio altera 1892) et litterae Texier (1899) et Leoni Cornudet (1905) scriptae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum de Montalembert spectant.