Fanum Sancti Gothardi (Marbach)

E Vicipaedia
fanum Sancti Gothardi, 2010

Ecclesia Sancti Gothardi (Theodisce: Kirche St. Gotthardt) anno 1211 exstructa in tribu Erfordiensi Marbach invenitur. Ad circulum ecclesiasticum Marbach-Salomonsborn attinet in Ecclesia Evangelica Germaniae Centralis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Delubrum in monticulo ex latere occidentali situm est, quod post erectionem saeculo XIII ineunte factam pluribus mutationibus gavisum est.[1] Romanici presbyterii manserunt muri in septentrionem et meridiem se vertentes, fenestra parva cum arcu rotundo in meridie et apsidis fundamentum in oriente.

Anno 1802 turris chori tabulato craticio exaltata est cuius cacumen casula campanarum coronatum est. Istius temporis habemus altare ambonis pulchrum ubi columnae adhuc gustum barocum redolent.

Anno 1842 navis modesta renovata est, quam fenestrae rectangulares simplices illuminarent. Tum addita sunt matroneum circumiens et laquearia media lignea. Armarium autem pro organo genere historico anno 1843 confectum est.

Annis inter 1982 et 1984 interiora restaurata sunt; anno 2015 tegmentum novum advenit et sodalitas amicorum aedibus sacris succurrentium fundata est.[2] Ex anno 2016 concentus aestivi Sommerkonzerte in Erfurter Dorfkirchen dantur Societate Cameralis Musicae Erfordiensis disponente.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dehio-Vereinigung: Handbuch der Deutschen Kunstdenkmäler: Thüringen. Bearb. von Achim Hubel und Stephanie Eißing, Dt. Kunstverlag, Berolini 1998, ISBN 3-422-03050-6, p. 780
  • Wilhelm von Tettau: Beschreibende Darstellung der älteren Bau- und Kunstdenkmäler der Stadt Erfurt und des Erfurter Landkreises. Editiones Hendel, Salinis Saxonicis 1890

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Fanum Sancti Gothardi (Marbach) spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thüringer Allgemeine: Ein neues Dach für die St.-Gotthardt-Kirche. 30.5.2015
  2. Thüringer Allgemeine: Ein neues Dach für die St.-Gotthardt-Kirche. 30.5.2015
Situs geographici et historici: Locus: 50°59′35″N 10°58′45″E