Fabula praetexta

E Vicipaedia

Fabula praetexta, vel praetexta fabula, vel tragoedia praetexta, breviter praetexta, fuit genus tragoediae Romanae, a Gnaeo Naevio excogitatum, quod fabulas personarum historicarum resque Romanas, non mythos Graecos usu receptos, tractabat. Ita fabulae cothurnatae opponitur cuius histriones cothurnos gerebant et personas e Graecis fabulis ducebant. Praecipui praetextarum scriptores postea fuerunt Ennius, Pacuvius, et Accius. Unica tamen quae ad nos pervenit fuit Octavia diu Senecae attributa quamquam hodie scimus ab eo scriptam non esse.

Naevius primam praetextam, Clastidium, victoriam Marci Claudii Marcelli apud Clastidium anno 222 a.C.n. celebrantem, docuit; paulo post, alteram, Romulum.[1]. Idem fecit atque comici poetae qui fabulam togatam creaverunt et utrosque poetas Horatius in Arte Poetica ita laudabatː

 Nil intemptatum nostri liquere poetae,  
 nec minimum meruere decus uestigia Graeca
 ausi deserere et celebrare domestica facta,
 uel qui praetextas uel qui docuere togatas.[2]

Nomen ad togam praetextam, magistratuum Romanorum insigne vestimentum, spectat, quia histriones togas praetextas gerebant.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E. H. Warmington, Remains of Old Latin: Newly Edited and Translated, vol. 2 (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1982), p. xv.
  2. Ars Poetica 285-8.

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!