Computing machinery and intelligence

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia


Examen Turing: lusori C, interrogatori separato pariete, mandatum est inter lusores A et B agnoscere, uter computatrum sit, uter homo.

Computing machinery and intelligence est symbola ab Alano Turing scripta, anno 1950 edita.[1] Haec symbola, qua notio examinis Turing introducta est, magnum attulit momentum ad fundamenta intellegentiae facticiae definienda.

Turing hac symbola, num machinae cogitandi facultatem habeant, requirit. Cum quidem et machinae et cogitandi notiones parum clarae sint, primum finiendum esse, quibus de machinis agatur et quibus condicionibus de cogitando dici possit. Turing machinas analogicas cogitando eximit et solum de computatris digitalibus disserit.[2] Quoniam autem humanam cogitationem constat analogicam esse, quaeritur, quomodo cogitatio analogica (hominum) et "cogitatio" digitalis (machinarum) inter se comparari possint. Turing cogitationem, etsi certe vi quadam psychologica fiat, putavit ex effectu esse iudicandam. Itaque imitandi lusu (imitation game, p. 433-434) facto quaerit, num computatrum eiusmodi construi possit, quod responsa cuiuslibet hominis responsis similia et indistincta daret. Hic "lusus" nunc examen Turing nuncupatur.

Ex his multae oriuntur quaestiones philosophicae (licet Turing se philosophari neget). Itaque Turing novem tractat res (p. 442-454), quae opinioni suae contradicere videntur. Hae contradictiones dignae sunt, quae singulatim breviter tractentur.

Argumentum theologicum

Animam immortalem a Deo datam esse soli homini, non animalibus nec machinis. Cogitare humanae animae proprium esse. Ergo, neque animalia nec machinas cogitare posse.
Turing hac contradictione omnipotentiam Dei iniuste circumscribi putat: homines, cum aut liberos procreent aut machinas construant, tamquam Dei operarios esse sedes parantes animis a Deo creatis.

Argumentum ex "collo occultato frutice"[3]

Exitiale machinam cogitare. Ne umquam eveniat.
Turing hoc argumentum putat refutatu indignum esse. Dicit enim nos adeo in consuetudinem imperio omnes res regendi venisse, ut aemulatores metuamus.

Argumentum ex mathematica

Logiga mathematica confirmatum est vires computatri tali terminatione finiri, quali mens humana non clauditur. Illustrissimum exemplum huius rei est theorema imperfectionis Gödel, secundum quod in quolibet systemate constanti sunt formulae logicae, quae intra systema comprobari nequeunt, quamquam mente humana veras esse videntur.
Turing autem huiusmodi insufficientiam computatri negat magni momenti esse. Dicit enim machinas pariter atque homines errori obnoxios esse: "Nos ipsi quaestionibus perperam respondemus, nimis saepe ut tantulo specimine errabilitatis machinarum iuste gestiamus. Porro, hanc praestantiam nostram sentire non possumus nisi singulae cuique machinae operati, de qua triumphulum nostrum deportavimus. Nequaquam eodem tempore de omnibus machinis triumphemus."[4] Neque tamen abest suspicio, quin Turing hoc argumento causam suam amittat. Non enim, utrum machina an mens praestantior altera sit, quaeritur, sed potius de identitate agitur:[5] utrum mens in machinam redigi possit an non. Adhuc sub iudice lis est.

Argumentum ex conscientia

Constat hominem sui conscium esse. Talis autem conscientia machinis eximi solet. Itaque machinis carere videtur aliquid quod mentis humanae proprium est. Homo aliqui, cum scribit, se scribere scit, machina autem minime.
Turing hoc argumentum putat ad solipsismum ducere: Num A, homo aliqui, sentiat aut cogitet, nescio nisi ipse A sum. Itaque homines velut comi conventione (polite convention, p. 446) invicem inter se omnes sentire et cogitare credunt. At audacius hanc comitatem machinis quoque adhibet. Alani Turing enim interest praesertim imitandi lusus (sive examen Turing). Fingito computatrum, quod carmen quoddam exaravit. Si interrogatori de elocutione carminis sciscitanti "viva voce" intellegenter et credibiliter respondeat, nonne hoc facto examen Turing absolvisse videatur?[6] Turing breviter suum repetit argumentum: "Puto plerosque argumentum ex conscientia approbantium persuaderi posse, ut potius hoc argumentum reiciant quam in solipsismum cogantur. Deinde fieri potest, ut examen nostrum approbare malint."[7] Ita vero, sed argumentum ex conscientia reicere idem est atque intellegentiam artificialem fortem expetendo desistere.

Argumenta ex insufficientia

His argumentis semper eandem formam esse dicit: "Non nego te posse efficere machinas, quae a te promissa omnia faciat, sed numquam eam efficies, quae X faciat".[8] Turing enumeratis permultis rebus X variabili denotatis tria seligit ad tractandum argumenta, quae dicit vel "inductione scientifica" niti vel ex conscientia argumenta esse velut mutatis vestibus occultata.
Machinas errare non posse. Constat philosophorum et mathematicorum abstractas machinas numquam errare, neque vero computatra, nisi forte propter processorium mendosum in errore versentur. Turing machinam dicit ita perfacile programmari posse, ut errare videatur.
Machinam sui cogitationis capacem non esse. Hoc argumentum nonnihil ex argumento ex conscientia olet. Turing autem visionem concipit futurorum computatrorum, quae inspectis suarum actionum eventis suum programma ita mutare possint, ut efficacius opera sua faciant. Si hodie scriberet, ad "pediculandi" programmata referret.
Machinae parum libertatis agendi esse. Turing huic argumento renuntians affirmat agendi libertatem a memoriae capacitate dependere.

Argumentum ad Lady Lovelace

Ada Lovelace, femina mathematicae perita, machinam analyticam a Carolo Babbage designatam dixit proprietate ingenii carere, quod nihil ultro incipere posset. Turing autem hanc opinionem Adae Lovelace dicit ea experientia bene intellegi, quam de machina analytica acceperit. Dicit etiam computatra res improvisas interdum facere. Ita est, verum tamen dubium est, utrum eae quae praeter exspectationem fiant res ex ingenio computatri an ex errabilitate humani ingenii oriantur.
Turing hoc argumentum putat ad machinas discentes pertinere, quas in ultimo capitulo symbolae suae breviter tractat.

Argumentum ex continuatione systematis nervosi

Constat Systema nervosum centrale hominis analogicum vel "continuum" esse. Turing plurimum interesse inter machinam discretis statibus configuratam (id est digitalem) et machinam analogicam non negat. At nihil aliud reapse expetit nisi machinam describere, quae systema aliquod analogicum quam optime simulare possit. Turing haud dubitat, quin hoc fieri possit, dummodo computandi vis suppeditet.

Argumentum ex informitate vitae humanae

Systema aliquod, si legibus vel regulis circumscribi potest, machina est. Hoc argumentum vitam humanam demonstrat tanta informitate esse, ut legibus describi non possit: ergo, homines machinas non esse. Turing nos homines, ne machinas esse putemur, timere arbitratus dicit inter regulas morum (rules of conduct) et leges se gerendi (laws of behaviour) satis differre. Quae differentia, quamquam haud difficilis est intellectu, re vera multis quaestionibus philosophicis vexatur. Turing ipse quaestionem epistemologicam ponit: Num leges se gerendi non(dum) inventas esse idem est ac has leges non esse? "Certe nullas condiciones esse scimus, quibus ‘iam satis inquisivimus; tales non sunt leges’ dicere possimus."[9] Itaque hodierni intellegentiae facticiae studiosi, quemadmodum leges informitatis humanae inveniant, inquirere pergunt. Sed admonitio Huberti Dreyfus etiam nunc observatione digna est: Homines suos cogitandi, cognoscendi, se gerendi modos habere, quod corpore humano praediti sint.[10] Constat experientiam corporalem subsymbolicam esse.

Argumentum ex perceptione extrasensibili

Machinam non posse facultates hominum telepathicorum aemulari. Turing hoc argumentum – fortasse praeter exspectationem – severum esse putat. Imitandi lusu homo telepathicus certe de machina victoriam ferat, nisi ludentes in "conclavi telepathia vacanti" (telepathy-proof room, p. 454) ponantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mind 59 (#236), 1950, 433-460.
  2. Individuum ex singula cellula (puta, cutanea) perfectum, sive clonem, negavit machinam esse (p. 436).
  3. Plin.Nat. 10.1.2 sed non minus stoliditas [sc. struthocamelorum] in tanta reliqui corporis altitudine, cum colla frutice occultaverint, latere sese existimantium.
  4. Turing, loc.cit. 445: "We too often give wrong answers to questions ourselves to be justified in being very pleased at such evidence of fallibility on the part of the machines. Further, our superiority can only be felt on such an occasion in relation to the one machine over which we have scored our petty triumph. There would be no question of triumphing simultaneously over all machines."
  5. Lucas (1961: 118). Lucas altercationem aperuit, quae nondum desiit.
  6. Turing (p. 446) specimen interrogationis dat.
  7. "I think that most of those who support the argument from consciousness could be persuaded to abandon it rather than be forced into the solipsist position. They will then probably be willing to accept our test" (p. 447).
  8. "I grant you that you can make machines do all the things you have mentioned but you will never be able to make one to do X" (p. 447).
  9. "[W]e certainly know of no circumstances under which we could say, ‘We have searched enough. There are no such laws’" (p. 452).
  10. Dreyfus (1972: 1993). Cf. etiam Lakoff & Johnson (1999).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dreyfus, Hubert (1972) What computers can't do. New York: MIT Press.
  • Dreyfus, Hubert (1993) What computers still can't do. A critique of artificial reason. Cambridge, MA: MIT Press.
  • Lakoff, George & Johnson, Mark (1999) Philosophy in the flesh. The embodied mind and its challenge to Western thought. New York: Basic Books.
  • Lucas, John R. (1961) Minds, Machines and Gödel. Philosophy 36, 112-127.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]