Ernestus Gulielmus Arnoldi
Ernestus Gulielmus Arnoldi (natus die 21 Maii 1778 Gotae, mortuus ibidem die 27 Maii 1841) fuit oeconomicus Germanicus, qui pater rerum assecuratoriarum habetur.
Vita
[recensere | fontem recensere]Socius firmae patriae factus anno 1804 firmam propriam colorum faciendorum (Ernst Arnoldis Söhne) Gotae condidit. Figulorum vasorum testaceorum conventus apud Elgersburg/Circulus Ilm quoque instituit.
Attamen maioris momenti est creatio societatum cautionum, quae appellabantur lingua vernacula Gothaische Feuerversicherungsbank (1821) et Gothaische Lebensversicherungsbank (1829). Utrique instituto, quod reciprocum auxilium propagat, usque mortem praefuit.
Inde ab anno 1816 operam dabat de conficiendo politicam oeconomicam unicam in Germania. Anno 1819 parlamento tractationem transtulit, quam institorum 5051 subscripserant. Qui et obstacula oeconomica interiora minui et vectigalia in mercibus peregrinis imposita augeri debere credebant.
Societate portorii Germanica fundata res Germanicas porro emendari propugnavit. Betam vulgarem ad saccharum faciendum in Germania septentrionali plantari eius meritum est. Neque res Gothenses neglexit: iam anno 1817 scholas oeconomicas et domus corporum operariorum fieri operam dederat.
Fons
[recensere | fontem recensere]"Arnoldi, Ernst-Wilhelm", apud: Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 1. Lipsiae 1905, p. 804, quae res hic in interreti legi possunt
Vide etiam
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Museum assecurationum Germanicum
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ernestus Gulielmus Arnoldi spectant (Ernst-Wilhelm Arnoldi, Ernst Wilhelm Arnoldi). |
Lege Ἐρνέστος Γουλιέλμος Ἀρνόλντι ("Ernestus Gulielmus Arnoldi") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |