Museum assecurationum Germanicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Museum et sedes iudiciorum quorundam duorum
Monumentum pro domno Arnoldi

Museum assecurationum Germanicum (Theodisce: Deutsches Versicherungsmuseum) invenitur Gotae, in via Bahnhofstraße 3a, haud procul a statione ferriviaria principali situm.

Historia assecurationum in urbe Gota[recensere | fontem recensere]

Transiit tempus quo Gota iure iactanter praeconia sibi facere potuit velut centrum cautionum associationum. Bellum frigidum et separatio Germaniae usque ad annum 1990 traditiones tales priscas finiebant. Earum initium fuit anno 1820 sive anno 1827, postquam cautionum societates contra pericula incendiorum vitaeque conditae sunt; nova erat earum validitas transregionalis et structura auxilii mutui inusitata.

Museum[recensere | fontem recensere]

Anno 1998 museum quoddam specie unicum inauguratum est sub nomine Gothaer Haus der Versicherungsgeschichte, in situ historico. Penitus renovatum vocatur inde ab aestate anni 2009 Deutsches Versicherungsmuseum E.W. Arnoldi. Non sine caussa nomen mutaverunt in honorem patris Germanicarum assecurationis societatum, Ernesti Gulielmi Arnoldi.

Museum reperitur in domo annis 1893/94 erecta, ubi ante erat mensa argentaria Neue Lebensversicherungsbank. Aedificium genere neoclassico excogitavit architectus Bruno Eelbo. Primo in tabulato est aula quae domno Arnoldi dicata est, quo scalae magnificae vitris tectae te conducunt. Summa in scala cyclus marmoreus a Lipsiensi sculptore Adolpho Lehnert affabre confectus de hominum aetatibus admirari potest.

Museum comprehendit et citatam aulam et domus andrones, non totam domum evidenter: namque in aedificio sedem habet ex anno 1995 Iudicium Thuringiense de rebus fiscalibus necnon Iudicium sociale Gotense. Nihilominus ubique casae vestigia rerum assecurationum conservantur, genius loci qui sensibus percipi potest. Etiam figurae splendidae apud introitum a domno Lehnert creatae sunt. Argumenta earum de laetitia et tristitia dumtaxat etiam pertinet ad cautiones.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Sparkassen-Kulturstiftung Hessen-Thüringen (edd.): Kulturelle Entdeckungen. Thüringen, vol 3, 2010, ISBN 978-3-7954-2461-9, p. 108-109

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Pagina domestica