Equites mensae rotundae

E Vicipaedia

Suadetur ut haec pagina ad "Equites Mensae Rotundae" moveatur.

Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis📨.

English language
English language
English
It is proposed to move this page to Equites Mensae Rotundae. Please give your opinion on the talk page.
Deutsch
Deutsch
Deutsch
Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Equites Mensae Rotundae zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten.
Esperanto
Esperanto
Esperanto
Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Equites Mensae Rotundae. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo.
Haec formula ({{Movenda}}) plus quam 30 dies in pagina mansit.
Rex Arthurus et equites mensae rotundae.

Equites mensae rotundae sunt personae quae in fabulis in materia Britanniae(en) de Arthuro rege relatis prodeunt. Qui equites Arthuro serviebant clientes et vassalli(en). In fabulis equestrem dignitatem praestant. Equites mensae rotundae appellantur, quod in Camelot, Arthuri arce, circum mensam rotundam cogi solebant, cum aequalitatem rotunditate mensae obtineri crederent.

De equitibus[recensere | fontem recensere]

Prima mentio equitum mensae rotundae facta est in Roman de Brut, opere a Roberto Wace Normanno anno 1155 divulgato, nam narratur regem Arthurum rotundam habuisse mensam, ne quisquam eorum qui ad mensam sederent se ceteris excellere diceret. In litteris saeculi XIII, equites Arthuriani ex mensa rotunda nomen commune gravitatemque suam acceperunt, et magnorum ordinum equestrium posteriorum exemplum praebuerunt.

Iam tum, cum Thomas Malory anno 1470 de equitibus mensae rotundae in Le Morte d’Arthur scripserat, virtus equestris cum equitum ordinibus in aulis principum conditis vinculo inseparabili coniuncta erat.

In Joseph d’Arimathie, poemate a Roberto de Boron fere anno 1200 scripto, Gradale ab heroe Parzival quaesitum adgnoscitur ut poculum, de quo Christus in ultima cena bibit. Mandatum erat Iosepho, ut, cum in memoriam ultimae cenae mensam praepararet, unam vacuam relinqueret sedem, quae symbolice sedem Iudae Iscariotis, proditoris Iesu, ostenderet. In hoc loco vacuo, sede periculosa (siege perilous), nemo nisi is heros, qui Gradale reperturus foret, sedere potuit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Moran 2017.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]